| ita bello gesto, prae- | 8.12.1.1 |
| miis poenaque pro cuiusque merito persolutis T. Manlius | |
| Romam rediit; cui uenienti seniores tantum obuiam exisse | |
| constat, iuuentutem et tunc et omni uita deinde auersatam | |
| eum exsecratamque. | 5 |
| Antiates in agrum Ostiensem Ardeatem Solonium incur- | 2.1 |
| siones fecerunt. Manlius consul quia ipse per ualetudinem | |
| id bellum exsequi nequierat, dictatorem L. Papirium Cras- | |
| sum, qui tum forte erat praetor, dixit; ab eo magister | |
| equitum L. Papirius Cursor dictus. nihil memorabile ad- | 3.1 |
| uersus Antiates ab dictatore gestum est, cum aliquot menses | |
| statiua in agro Antiati habuisset. | |
| anno insigni uictoria de tot ac tam potentibus populis, | 4.1 |
| ad hoc consulum alterius nobili morte, alterius sicut truci ita | |
| claro ad memoriam imperio, successere consules Ti. Aemilius | |
| Mamercinus <Q.> Publilius Philo, neque in similem materiam | 5.1 |
| rerum, et ipsi aut suarum rerum aut partium in re publica | |
| magis quam patriae memores. Latinos ob iram agri amissi | |
| rebellantes in campis Fenectanis fuderunt castrisque exue- | |
| runt. ibi Publilio, cuius ductu auspicioque res gestae erant, | 6.1 |
| in deditionem accipiente Latinos populos, quorum ibi | |
| iuuentus caesa erat, Aemilius ad Pedum exercitum duxit. | |
| Pedanos tuebatur Tiburs Praenestinus Ueliternusque popu- | 7.1 |
| lus; uenerant et ab Lanuuio Antioque auxilia. ubi cum | 8.1 |
| proeliis quidem superior Romanus esset, ad urbem ipsam | |
| Pedum castraque sociorum populorum, quae urbi adiuncta | |
| erant, integer labor restaret, bello infecto repente omisso | 9.1 |
| consul, quia collegae decretum triumphum audiuit, ipse | |
| quoque triumphi ante uictoriam flagitator Romam rediit. | |
| qua cupiditate offensis patribus negantibusque nisi Pedo | 10.1 |
| capto aut dedito triumphum, hinc alienatus ab senatu | |
| Aemilius seditiosis tribunatibus similem deinde consulatum | |
| gessit. nam neque, quoad fuit consul, criminari apud | 11.1 |
| populum patres destitit, collega haudquaquam aduersante | |
| quia et ipse de plebe erat—materiam autem praebebat | 12.1 |
| criminibus ager in Latino Falernoque agro maligne plebei | |
| diuisus—et postquam senatus finire imperium consulibus | |
| cupiens dictatorem aduersus rebellantes Latinos dici iussit, | |
| Aemilius, [tum] cuius fasces erant, collegam dictatorem dixit; | 13.1 |
| ab eo magister equitum Iunius Brutus dictus. dictatura | 14.1 |
| popularis et orationibus in patres criminosis fuit, et quod | |
| tres leges secundissimas plebei, aduersas nobilitati tulit: | |
| unam, ut plebi scita omnes Quirites tenerent; alteram, ut | 15.1 |
| legum quae comitiis centuriatis ferrentur ante initum suf- | |
| fragium patres auctores fierent; tertiam, ut alter utique ex | 16.1 |
| plebe—cum eo uentum sit ut utrumque plebeium fieri liceret | |
| —censor crearetur. plus eo anno domi acceptum cladis ab | 17.1 |
| consulibus ac dictatore quam ex uictoria eorum bellicisque | |
| rebus foris auctum imperium patres credebant. |