| C. Sulpicio Longo P. Aelio Paeto consulibus, cum omnia | 8.15.1.1 |
| non opes magis Romanae quam beneficiis parta gratia bona | |
| pace obtineret, inter Sidicinos Auruncosque bellum ortum. | |
| Aurunci, T. Manlio consule in deditionem accepti, nihil | 2.1 |
| deinde mouerant; eo petendi auxilii ab Romanis causa | |
| iustior fuit. sed priusquam consules ab urbe—iusserat | 3.1 |
| enim senatus defendi Auruncos—exercitum educerent, fama | |
| adfertur Auruncos metu oppidum deseruisse profugosque | 4.1 |
| cum coniugibus ac liberis Suessam communisse, quae nunc | |
| Aurunca appellatur, moenia antiqua eorum urbemque ab | |
| Sidicinis deletam. ob ea infensus consulibus senatus, | 5.1 |
| quorum cunctatione proditi socii essent, dictatorem dici | |
| iussit. dictus C. Claudius Inregillensis magistrum equitum | |
| C. Claudium Hortatorem dixit. religio inde iniecta de | 6.1 |
| dictatore et, cum augures uitio creatum uideri dixissent, | |
| dictator magisterque equitum se magistratu abdicarunt. | |
| eo anno Minucia Uestalis, suspecta primo propter mun- | 7.1 |
| diorem iusto cultum, insimulata deinde apud pontifices | |
| ab indice seruo, cum decreto eorum iussa esset sacris | 8.1 |
| abstinere familiamque in potestate habere, facto iudicio uiua | |
| sub terram ad portam Collinam dextra uiam stratam defossa | |
| Scelerato campo; credo ab incesto id ei loco nomen | |
| factum. | 5 |
| eodem anno Q. Publilius Philo praetor primum de plebe | 9.1 |
| aduersante Sulpicio consule, qui negabat rationem eius se | |
| habiturum, est factus senatu, cum in summis imperiis id | |
| non obtinuisset, minus in praetura tendente. |