| principes senatus relationem consulis de summa rerum | 8.14.1.1 |
| laudare sed, cum aliorum causa alia esset, ita expediri posse | |
| consilium dicere, <si>, ut pro merito cuiusque statueretur, | |
| [si] de singulis nominatim referrent populis. relatum igitur | 2.1 |
| de singulis decretumque. Lanuuinis ciuitas data sacraque | |
| sua reddita, cum eo ut aedes lucusque Sospitae Iunonis | |
| communis Lanuuinis municipibus cum populo Romano | |
| esset. Aricini Nomentanique et Pedani eodem iure quo | 3.1 |
| Lanuuini in ciuitatem accepti. Tusculanis seruata ciuitas | 4.1 |
| quam habebant crimenque rebellionis a publica fraude in | |
| paucos auctores uersum. in Ueliternos, ueteres ciues Ro- | 5.1 |
| manos, quod totiens rebellassent, grauiter saeuitum: et muri | |
| deiecti et senatus inde abductus iussique trans Tiberim ha- | |
| bitare, ut eius qui cis Tiberim deprehensus esset usque ad | 6.1 |
| mille pondo assium clarigatio esset nec priusquam aere | |
| persoluto is qui cepisset extra uincula captum haberet. in | 7.1 |
| agrum senatorum coloni missi, quibus adscriptis speciem | |
| antiquae frequentiae Uelitrae receperunt. et Antium noua | 8.1 |
| colonia missa, cum eo ut Antiatibus permitteretur, si et ipsi | |
| adscribi coloni uellent; naues inde longae abactae interdic- | |
| tumque mari Antiati populo est et ciuitas data. Tiburtes | 9.1 |
| Praenestinique agro multati neque ob recens tantum rebel- | |
| lionis commune cum aliis Latinis crimen sed quod taedio | |
| imperii Romani cum Gallis, gente efferata, arma quondam | |
| consociassent. ceteris Latinis populis conubia commer- | 10.1 |
| ciaque et concilia inter se ademerunt. Campanis equitum | |
| honoris causa, quia cum Latinis rebellare noluissent, Fun- | |
| danisque et Formianis, quod per fines eorum tuta pacata- | |
| que semper fuisset uia, ciuitas sine suffragio data. Cumanos | 11.1 |
| Suessulanosque eiusdem iuris condicionisque cuius Capuam | |
| esse placuit. naues Antiatium partim in naualia Romae | 12.1 |
| subductae, partim incensae, rostrisque earum suggestum in | |
| foro exstructum adornari placuit, Rostraque id templum | |
| appellatum. |