| insequens annus, L. Papirio Crasso K. Duillio consuli- | 8.16.1.1 |
| bus, Ausonum magis nouo quam magno bello fuit insignis. | |
| ea gens Cales urbem incolebat; Sidicinis finitimis arma | 2.1 |
| coniunxerat; unoque proelio haud sane memorabili duorum | 3.1 |
| populorum exercitus fusus, propinquitate urbium et ad | |
| fugam pronior et in fuga ipsa tutior fuit. nec tamen omissa | |
| eius belli cura patribus, quia totiens iam Sidicini aut ipsi | |
| mouerant bellum aut mouentibus auxilium tulerant aut causa | 5 |
| armorum fuerant. itaque omni ope adnisi sunt, ut maximum | 4.1 |
| ea tempestate imperatorem M. Ualerium Coruum consulem | |
| quartum facerent; collega additus Coruo M. Atilius Regulus; | 5.1 |
| et ne forte casu erraretur, petitum ab consulibus ut extra | |
| sortem Corui ea prouincia esset. exercitu uictore a superio- | 6.1 |
| ribus consulibus accepto ad Cales, unde bellum ortum erat, | |
| profectus, cum hostes ab superioris etiam certaminis me- | |
| moria pauidos clamore atque impetu primo fudisset, moenia | |
| ipsa oppugnare est adgressus. et militum quidem is erat | 7.1 |
| ardor ut iam inde cum scalis succedere ad muros uellent | |
| euasurosque contenderent; Coruus, quia id arduum factu | 8.1 |
| erat, labore militum potius quam periculo peragere inceptum | |
| uoluit. itaque aggerem et uineas egit turresque muro | |
| admouit, quarum usum forte oblata opportunitas praeuertit. | |
| namque M. Fabius, captiuus Romanus, cum per neglegen- | 9.1 |
| tiam custodum festo die uinculis ruptis per murum inter | |
| opera Romanorum, religata ad pinnam muri reste suspensus, | |
| manibus se demisisset, perpulit imperatorem ut uino epu- | |
| lisque sopitos hostes adgrederetur; nec maiore certamine | 10.1 |
| capti cum urbe Ausones sunt quam acie fusi erant. praeda | |
| capta ingens est praesidioque imposito Calibus reductae | |
| Romam legiones. consul ex senatus consulto triumphauit | 11.1 |
| et, ne Atilius expers gloriae esset, iussi ambo consules | |
| aduersus Sidicinos ducere exercitum. dictatorem ante ex | 12.1 |
| senatus consulto comitiorum habendorum causa dixerunt | |
| L. Aemilium Mamercinum; is magistrum equitum Q. Pub- | |
| lilium Philonem dixit. dictatore comitia habente consules | |
| creati sunt T. Ueturius Sp. Postumius. <ei> etsi belli | 13.1 |
| pars cum Sidicinis restabat, tamen, ut beneficio praeueni- | |
| rent desiderium plebis, de colonia deducenda Cales rettu- | |
| lerunt; factoque senatus consulto ut duo milia quingenti | 14.1 |
| homines eo scriberentur, tres uiros coloniae deducendae | |
| agroque diuidundo creauerunt K. Duillium T. Quinctium | |
| M. Fabium. |