insequens annus, L. Papirio Crasso K. Duillio consuli-
|
8.16.1.1
|
bus, Ausonum magis nouo quam magno bello fuit insignis.
|
|
ea gens Cales urbem incolebat; Sidicinis finitimis arma
|
2.1
|
coniunxerat; unoque proelio haud sane memorabili duorum
|
3.1
|
populorum exercitus fusus, propinquitate urbium et ad
|
|
fugam pronior et in fuga ipsa tutior fuit. nec tamen omissa
|
|
eius belli cura patribus, quia totiens iam Sidicini aut ipsi
|
|
mouerant bellum aut mouentibus auxilium tulerant aut causa
|
5
|
armorum fuerant. itaque omni ope adnisi sunt, ut maximum
|
4.1
|
ea tempestate imperatorem M. Ualerium Coruum consulem
|
|
quartum facerent; collega additus Coruo M. Atilius Regulus;
|
5.1
|
et ne forte casu erraretur, petitum ab consulibus ut extra
|
|
sortem Corui ea prouincia esset. exercitu uictore a superio-
|
6.1
|
ribus consulibus accepto ad Cales, unde bellum ortum erat,
|
|
profectus, cum hostes ab superioris etiam certaminis me-
|
|
moria pauidos clamore atque impetu primo fudisset, moenia
|
|
ipsa oppugnare est adgressus. et militum quidem is erat
|
7.1
|
ardor ut iam inde cum scalis succedere ad muros uellent
|
|
euasurosque contenderent; Coruus, quia id arduum factu
|
8.1
|
erat, labore militum potius quam periculo peragere inceptum
|
|
uoluit. itaque aggerem et uineas egit turresque muro
|
|
admouit, quarum usum forte oblata opportunitas praeuertit.
|
|
namque M. Fabius, captiuus Romanus, cum per neglegen-
|
9.1
|
tiam custodum festo die uinculis ruptis per murum inter
|
|
opera Romanorum, religata ad pinnam muri reste suspensus,
|
|
manibus se demisisset, perpulit imperatorem ut uino epu-
|
|
lisque sopitos hostes adgrederetur; nec maiore certamine
|
10.1
|
capti cum urbe Ausones sunt quam acie fusi erant. praeda
|
|
capta ingens est praesidioque imposito Calibus reductae
|
|
Romam legiones. consul ex senatus consulto triumphauit
|
11.1
|
et, ne Atilius expers gloriae esset, iussi ambo consules
|
|
aduersus Sidicinos ducere exercitum. dictatorem ante ex
|
12.1
|
senatus consulto comitiorum habendorum causa dixerunt
|
|
L. Aemilium Mamercinum; is magistrum equitum Q. Pub-
|
|
lilium Philonem dixit. dictatore comitia habente consules
|
|
creati sunt T. Ueturius Sp. Postumius. <ei> etsi belli
|
13.1
|
pars cum Sidicinis restabat, tamen, ut beneficio praeueni-
|
|
rent desiderium plebis, de colonia deducenda Cales rettu-
|
|
lerunt; factoque senatus consulto ut duo milia quingenti
|
14.1
|
homines eo scriberentur, tres uiros coloniae deducendae
|
|
agroque diuidundo creauerunt K. Duillium T. Quinctium
|
|
M. Fabium.
|
|