| noui deinde consules a ueteribus exercitu accepto in- | 8.17.1.1 |
| gressi hostium fines populando usque ad moenia atque | |
| urbem peruenerunt. ibi quia ingenti exercitu comparato | 2.1 |
| Sidicini et ipsi pro extrema spe dimicaturi enixe uidebantur | |
| et Samnium fama erat conciri ad bellum, dictator ab con- | 3.1 |
| sulibus ex auctoritate senatus dictus P. Cornelius Rufinus, | |
| magister equitum M. Antonius. religio deinde incessit | 4.1 |
| uitio eos creatos magistratuque se abdicauerunt; et quia | |
| pestilentia insecuta est, uelut omnibus eo uitio contactis | |
| auspiciis res ad interregnum rediit. | |
| ab interregno inito per quintum demum interregem, | 5.1 |
| M. Ualerium Coruum, creati consules A. Cornelius iterum | |
| et Cn. Domitius. tranquillis rebus fama Gallici belli pro | 6.1 |
| tumultu ualuit ut dictatorem dici placeret; dictus M. Pa- | |
| pirius Crassus et magister equitum P. Ualerius Publicola. | |
| a quibus cum dilectus intentius quam aduersus finitima | 7.1 |
| bella haberetur, exploratores missi attulerunt quieta omnia | |
| apud Gallos esse. Samnium quoque iam alterum annum | 8.1 |
| turbari nouis consiliis suspectum erat; eo ex agro Sidi- | |
| cino exercitus Romanus non deductus. ceterum Samnites | 9.1 |
| bellum Alexandri Epirensis in Lucanos traxit; qui duo po- | |
| puli aduersus regem escensionem a Paesto facientem sig- | |
| nis conlatis pugnauerunt. eo certamine superior Alexan- | 10.1 |
| der—incertum qua fide culturus, si perinde cetera proces- | |
| sissent—pacem cum Romanis fecit. | |
| eodem anno census actus nouique ciues censi. tribus | 11.1 |
| propter eos additae Maecia et Scaptia; censores addiderunt | |
| Q. Publilius Philo Sp. Postumius. Romani facti Acerrani | 12.1 |
| lege ab L. Papirio praetore lata, qua ciuitas sine suffragio | |
| data. haec eo anno domi militiaeque gesta. |