| foedus insequens annus seu intemperie caeli seu humana | 8.18.1.1 |
| fraude fuit, M. Claudio Marcello C. Ualerio consulibus.— | |
| Flaccum Potitumque uarie in annalibus cognomen consulis | 2.1 |
| inuenio; ceterum in eo parui refert quid ueri sit—. illud | |
| peruelim—nec omnes auctores sunt—proditum falso esse | |
| uenenis absumptos quorum mors infamem annum pestilentia | |
| fecerit; sicut proditur tamen res, ne cui auctorum fidem | 3.1 |
| abrogauerim, exponenda est. cum primores ciuitatis simi- | 4.1 |
| libus morbis eodemque ferme omnes euentu morerentur, | |
| ancilla quaedam ad Q. Fabium Maximum aedilem curulem | |
| indicaturam se causam publicae pestis professa est, si ab eo | |
| fides sibi data esset haud futurum noxae indicium. Fabius | 5.1 |
| confestim rem ad consules, consules ad senatum referunt | |
| consensusque ordinis fides indici data. tum patefactum | 6.1 |
| muliebri fraude ciuitatem premi matronasque ea uenena | |
| coquere et, si sequi extemplo uelint, manifesto deprehendi | |
| posse. secuti indicem et coquentes quasdam medicamenta | 7.1 |
| et recondita alia inuenerunt; quibus in forum delatis et ad | 8.1 |
| uiginti matronis, apud quas deprehensa erant, per uiatorem | |
| accitis duae ex eis, Cornelia ac Sergia, patriciae utraque | |
| gentis, cum ea medicamenta salubria esse contenderent, ab | |
| confutante indice bibere iussae ut se falsum commentam | 5 |
| arguerent, spatio ad conloquendum sumpto, cum submoto | 9.1 |
| populo [in conspectu omnium] rem ad ceteras rettulissent, | |
| haud abnuentibus et illis bibere, epoto <in conspectu om- | |
| nium> medicamento suamet ipsae fraude omnes interierunt. | |
| comprehensae extemplo earum comites magnum numerum | 10.1 |
| matronarum indicauerunt; ex quibus ad centum septuaginta | |
| damnatae; neque de ueneficiis ante eam diem Romae | 11.1 |
| quaesitum est. prodigii ea res loco habita captisque magis | |
| mentibus quam consceleratis similis uisa; itaque memoria | 12.1 |
| ex annalibus repetita in secessionibus quondam plebis clauum | |
| ab dictatore fixum alienatas[que] discordia mentes hominum | |
| eo piaculo compotes sui fecisse, dictatorem claui figendi | |
| causa creari placuit. creatus Cn. Quinctilius magistrum | 13.1 |
| equitum L. Ualerium dixit, qui fixo clauo magistratu se | |
| abdicauerunt. |