| creati consules L. Papirius Crassus iterum L. Plautius | 8.19.1.1 |
| Uenox; cuius principio anni legati ex Uolscis Fabraterni et | |
| Lucani Romam uenerunt, orantes ut in fidem reciperentur: | |
| si a Samnitium armis defensi essent, se sub imperio populi | 2.1 |
| Romani fideliter atque oboedienter futuros. missi tum ab | |
| senatu legati denuntiatumque Samnitibus, ut eorum popu- | 3.1 |
| lorum finibus uim abstinerent; ualuitque ea legatio, non | |
| tam quia pacem uolebant Samnites quam quia nondum | |
| parati erant ad bellum. | |
| eodem anno Priuernas bellum initum, cuius socii Fun- | 4.1 |
| dani, dux etiam fuit Fundanus, Uitruuius Uaccus, uir non | |
| domi solum sed etiam Romae clarus; aedes fuere in Palatio | |
| eius, qua Uacci prata diruto aedificio publicatoque solo | |
| appellata. aduersus hunc uastantem effuse Setinum Nor- | 5.1 |
| banumque et Coranum agrum L. Papirius profectus haud | |
| procul castris eius consedit. Uitruuio nec ut uallo se | 6.1 |
| teneret aduersus ualidiorem hostem sana constare mens, | |
| nec ut longius a castris dimicaret animus suppetere; uix | 7.1 |
| tota extra portam castrorum explicata acie, fugam magis | |
| retro quam proelium aut hostem spectante milite, sine con- | |
| silio, sine audacia depugnat. ut et leui momento nec | 8.1 |
| ambigue est uictus, ita breuitate ipsa loci facilique receptu | |
| in tam propinqua castra haud aegre militem a multa caede | |
| est tutatus; nec fere quisquam in ipso certamine, pauci in | 9.1 |
| turba fugae extremae, cum in castra ruerent, caesi; primis- | |
| que tenebris Priuernum inde petitum agmine trepido, ut | |
| muris potius quam uallo sese tutarentur. | |
| a Priuerno Plautius alter consul peruastatis passim agris | 5 |
| praedaque abacta in agrum Fundanum exercitum inducit. | |
| ingredienti fines senatus Fundanorum occurrit; negant se | 10.1 |
| pro Uitruuio sectamque eius secutis precatum uenisse sed | |
| pro Fundano populo; quem extra culpam belli esse ipsum | |
| Uitruuium iudicasse, cum receptaculum fugae Priuernum | |
| habuerit non patriam [Fundanos]. Priuerni igitur hostes po- | 11.1 |
| puli Romani quaerendos persequendosque esse, qui simul a | |
| Fundanis ac Romanis utriusque patriae immemores defece- | |
| rint: Fundis pacem esse et animos Romanos et gratam me- | |
| moriam acceptae ciuitatis. orare se consulem ut bellum ab | 12.1 |
| innoxio populo abstineat; agros, urbem, corpora ipsorum con- | |
| iugumque ac liberorum suorum in potestate populi Romani | |
| esse futuraque. conlaudatis Fundanis consul litterisque | 13.1 |
| Romam missis in officio Fundanos esse ad Priuernum flexit | |
| iter. prius animaduersum in eos qui capita coniurationis | |
| fuerant a consule scribit Claudius: ad trecentos quinquaginta | 14.1 |
| ex coniuratis uinctos Romam missos eamque deditionem ab | |
| senatu non acceptam, quod egentium atque humilium poena | |
| defungi uelle Fundanum populum censuerint. |