| Priuernum | 8.20.1.1 |
| duobus consularibus exercitibus cum obsideretur, alter consul | |
| comitiorum causa Romam reuocatus. carceres eo anno in | 2.1 |
| circo primum statuti. | |
| nondum perfunctos cura Priuernatis belli tumultus Gal- | |
| lici fama atrox inuasit, haud ferme unquam neglecta patri- | |
| bus. extemplo igitur consules noui, L. Aemilius Mamer- | 3.1 |
| cinus et C. Plautius, eo ipso die, Kalendis Quinctilibus, quo | |
| magistratum inierunt, comparare inter se prouincias iussi, | |
| Mamercinus, cui Gallicum bellum euenerat, scribere exerci- | |
| tum sine ulla uacationis uenia; quin opificum quoque uolgus | 4.1 |
| et sellularii, minime militiae idoneum genus, exciti dicuntur; | |
| Ueiosque ingens exercitus contractus, ut inde obuiam Gallis | |
| iretur; longius discedi, ne alio itinere hostis falleret ad urbem | 5.1 |
| incedens, non placuit. paucos deinde post dies satis explorata | |
| temporis eius quiete a Gallis Priuernum omnis conuersa uis. | |
| duplex inde fama est: alii ui captam urbem Uitruuiumque | 6.1 |
| uiuum in potestatem uenisse: alii priusquam ultima adhi- | |
| beretur uis, ipsos se in deditionem consuli caduceum prae- | |
| ferentes permisisse auctores sunt Uitruuiumque ab suis | |
| traditum. senatus de Uitruuio Priuernatibusque consultus | 7.1 |
| consulem Plautium dirutis Priuerni muris praesidioque ualido | |
| imposito ad triumphum accersit: Uitruuium in carcere | |
| adseruari iussit quoad consul redisset, tum uerberatum | |
| necari: aedes eius, quae essent in Palatio, diruendas, bona | 8.1 |
| Semoni Sango censuerunt consecranda. quodque aeris ex eis | |
| redactum est, ex eo aenei orbes facti positi in sacello Sangus | |
| aduersus aedem Quirini. de senatu Priuernate ita decretum, | 9.1 |
| ut qui senator Priuerni post defectionem ab Romanis man- | |
| sisset trans Tiberim lege eadem qua Ueliterni habitaret. | |
| his ita decretis usque ad triumphum Plauti silentium de | 10.1 |
| Priuernatibus fuit; post triumphum consul necato Uitruuio | |
| sociisque eius noxae apud satiatos iam suppliciis nocentium | |
| tutam mentionem de Priuernatibus ratus, 'quoniam auctores | 11.1 |
| defectionis' inquit, 'meritas poenas et ab dis immortalibus | |
| et a uobis habent, patres conscripti, quid placet de innoxia | |
| multitudine fieri? equidem, etsi meae partes exquirendae | 12.1 |
| magis sententiae quam dandae sunt, tamen, cum uideam | |
| Priuernates uicinos Samnitibus esse, unde nunc nobis incer- | |
| tissima pax est, quam minimum irarum inter nos illosque | |
| relinqui uelim'. | 5 |