| tum Postumius 'interea dedite' inquit 'profanos nos, | 9.9.1.1 |
| quos salua religione potestis; dedetis deinde et istos sacro- | |
| sanctos cum primum magistratu abierint, sed, se me audiatis, | 2.1 |
| priusquam dedantur, hic in comitio uirgis caesos, hanc iam | |
| ut intercalatae poenae usuram habeant. nam quod dedi- | 3.1 |
| tione nostra negant exsolui religione populum, id istos | |
| magis ne dedantur quam quia ita se res habeat dicere, quis | |
| adeo iuris fetialium expers est qui ignoret? neque ego | 4.1 |
| infitias eo, patres conscripti, tam sponsiones quam foedera | |
| sancta esse apud eos homines apud quos iuxta diuinas | |
| religiones fides humana colitur; sed iniussu populi nego | |
| quicquam sanciri posse quod populum teneat. an, si | 5.1 |
| eadem superbia, qua sponsionem istam expresserunt nobis | |
| Samnites, coegissent nos uerba legitima dedentium urbes | |
| nuncupare, deditum populum Romanum uos tribuni dice- | |
| retis et hanc urbem, templa, delubra, fines, aquas Samnitium | 5 |
| esse? omitto deditionem, quoniam de sponsione agitur; | 6.1 |
| quid tandem, si spopondissemus urbem hanc relicturum | |
| populum Romanum? si incensurum? si magistratus, si | |
| senatum, si leges non habiturum? si sub regibus futurum? | |
| di meliora, inquis. atqui non indignitas rerum sponsionis | 7.1 |
| uinculum leuat; si quid est in quo obligari populus possit, | |
| in omnia potest. et ne illud quidem, quod quosdam for- | |
| sitan moueat, refert, consul an dictator an praetor spopon- | |
| derit. et hoc ipsi etiam Samnites iudicauerunt, quibus non | 8.1 |
| fuit satis consules spondere, sed legatos, quaestores, tribunos | |
| militum spondere coegerunt. | |
| nec a me nunc quisquam quaesiuerit quid ita spopon- | 9.1 |
| derim, cum id nec consulis ius esset nec illis spondere | |
| pacem quae mei non erat arbitrii, nec pro uobis qui nihil | |
| mandaueratis possem. nihil ad Caudium, patres conscripti, | 10.1 |
| humanis consiliis gestum est; di immortales et uestris et | |
| hostium imperatoribus mentem ademerunt. nec nos in | 11.1 |
| bello satis cauimus et illi male partam uictoriam male | |
| perdiderunt, dum uix locis quibus uicerant credunt, dum | |
| quacumque condicione arma uiris in arma natis auferre | |
| festinant. an, si sana mens fuisset, difficile illis fuit, dum | 12.1 |
| senes ab domo ad consultandum accersunt, mittere Romam | |
| legatos? cum senatu, cum populo de pace ac foedere agere? | |
| tridui iter expeditis erat; interea in indutiis res fuisset, | 13.1 |
| donec ab Roma legati aut uictoriam illis certam aut pacem | |
| adferrent. ea demum sponsio esset quam populi iussu | |
| spopondissemus. sed neque uos tulissetis nec nos spopon- | 14.1 |
| dissemus; nec fas fuit alium rerum exitum esse quam ut | |
| illi uelut somnio laetiore quam quod mentes eorum capere | |
| possent nequiquam eluderentur, et nostrum exercitum eadem | 15.1 |
| quae impedierat fortuna expediret, uanam uictoriam uanior | |
| inritam faceret pax, sponsio interponeretur quae neminem | |
| praeter sponsorem obligaret. quid enim uobiscum, patres | 16.1 |
| conscripti, quid cum populo Romano actum est? quis | |
| uos appellare potest, quis se a uobis dicere deceptum? | |
| hostis an ciuis? hosti nihil spopondistis, ciuem neminem | |
| spondere pro uobis iussistis. nihil ergo uobis nec nobiscum | 17.1 |
| est quibus nihil mandastis, nec cum Samnitibus cum quibus | |
| nihil egistis. Samnitibus sponsores nos sumus rei satis locu- | 18.1 |
| pletes in id quod nostrum est, in id quod praestare possumus, | |
| corpora nostra et animos; in haec saeuiant, in haec ferrum, | |
| in haec iras acuant. quod ad tribunos attinet, consulite utrum | 19.1 |
| praesens deditio eorum fieri possit an in diem differatur; nos | |
| interim, T. Ueturi uosque ceteri, uilia haec capita, luendae spon- | |
| sionis feramus et nostro supplicio liberemus Romana arma.' |