| quo creati sunt die, eo—sic enim placuerat patribus— | 9.8.1.1 |
| magistratum inierunt sollemnibusque senatus consultis per- | |
| fectis de pace Caudina rettulerunt; et Publilius, penes quem | 2.1 |
| fasces erant, 'dic, Sp. Postumi' inquit. qui ubi surrexit, | |
| eodem illo uoltu quo sub iugum missus erat, 'haud sum | 3.1 |
| ignarus' inquit, 'consules, ignominiae non honoris causa | |
| me primum excitatum iussumque dicere, non tamquam | |
| senatorem sed tamquam reum qua infelicis belli qua igno- | |
| miniosae pacis. ego tamen, quando neque de noxa nostra | 4.1 |
| neque de poena rettulistis, omissa defensione, quae non diffi- | |
| cillima esset apud haud ignaros fortunarum humanarum | |
| necessitatiumque, sententiam de eo de quo rettulistis paucis | |
| peragam; quae sententia testis erit mihine an legionibus | 5 |
| uestris pepercerim, cum me seu turpi seu necessaria spon- | |
| sione obstrinxi; qua tamen, quando iniussu populi facta | 5.1 |
| est, non tenetur populus Romanus, nec quicquam ex ea | |
| praeterquam corpora nostra debentur Samnitibus. dedamur | 6.1 |
| per fetiales nudi uinctique; exsoluamus religione populum, | |
| si qua obligauimus, ne quid diuini humaniue obstet quo | |
| minus iustum piumque de integro ineatur bellum. interea | 7.1 |
| consules exercitum scribere, armare, educere placet, nec | |
| prius ingredi hostium fines quam omnia iusta in deditionem | |
| nostram perfecta erunt. uos, di immortales, precor quaeso- | 8.1 |
| que, si uobis non fuit cordi Sp. Postumium T. Ueturium | |
| consules cum Samnitibus prospere bellum gerere, at uos | 9.1 |
| satis habeatis uidisse nos sub iugum missos, uidisse spon- | |
| sione infami obligatos, uidere nudos uinctosque hostibus | |
| deditos, omnem iram hostium nostris capitibus excipientes; | |
| nouos consules legionesque Romanas ita cum Samnite | 10.1 |
| gerere bellum uelitis, ut omnia ante nos consules bella gesta | |
| sunt.' | |
| quae ubi dixit, tanta simul admiratio miseratioque uiri | 11.1 |
| incessit homines ut modo uix crederent illum eundem esse | |
| Sp. Postumium qui auctor tam foedae pacis fuisset, modo | 12.1 |
| miserarentur quod uir talis etiam praecipuum apud hostes | |
| supplicium passurus esset ob iram diremptae pacis. cum | 13.1 |
| omnes laudibus modo prosequentes uirum in sententiam | |
| eius pedibus irent, temptata paulisper intercessio est ab | |
| L. Liuio et Q. Maelio tribunis plebis, qui neque exsolui | 14.1 |
| religione populum aiebant deditione sua, nisi omnia Sam- | |
| nitibus qualia apud Caudium fuissent restituerentur, neque | 15.1 |
| se pro eo quod spondendo pacem seruassent exercitum | |
| populi Romani poenam ullam meritos esse, neque ad | |
| extremum, cum sacrosancti essent, dedi hostibus uiolariue | |
| posse. | 5 |