| cum haec dicerentur audirenturque et deploratum paene | 9.7.1.1 |
| Romanum nomen in concilio sociorum fidelium esset, dicitur | 2.1 |
| [Ofillius] A. Calauius Oui filius, clarus genere factisque, tum | |
| etiam aetate uerendus, longe aliter se habere rem dixisse: | |
| silentium illud obstinatum fixosque in terram oculos et | 3.1 |
| surdas ad omnia solacia aures et pudorem intuendae lucis | |
| ingentem molem irarum ex alto animo cientis indicia esse; | |
| aut Romana se ignorare ingenia aut silentium illud Samni- | 4.1 |
| tibus flebiles breui clamores gemitusque excitaturum, Caudi- | |
| naeque pacis aliquanto Samnitibus quam Romanis tristiorem | |
| memoriam fore; quippe suos quemque eorum animos habi- | 5.1 |
| turum, ubicumque congressuri sint; saltus Caudinos non | |
| ubique Samnitibus fore. | |
| iam et Romae sua infamis clades erat. obsessos primum | 6.1 |
| audierunt; tristior deinde ignominiosae pacis magis quam | |
| periculi nuntius fuit. ad famam obsidionis dilectus haberi | 7.1 |
| coeptus erat; dimissus deinde auxiliorum apparatus, post- | |
| quam deditionem tam foede factam acceperunt; extemploque | |
| sine ulla publica auctoritate consensum in omnem formam | |
| luctus est. tabernae circa forum clausae iustitiumque in | 8.1 |
| foro sua sponte coeptum prius quam indictum; lati claui, | |
| anuli aurei positi; paene maestior exercitu ipso ciuitas esse; | 9.1 |
| nec ducibus solum atque auctoribus sponsoribusque pacis | |
| irasci sed innoxios etiam milites odisse et negare urbe tectisue | |
| accipiendos. quam concitationem animorum fregit aduentus | 10.1 |
| exercitus etiam iratis miserabilis. non enim tamquam in | |
| patriam reuertentes ex insperato incolumes sed captorum | |
| habitu uoltuque ingressi sero in urbem ita se in suis quisque | 11.1 |
| tectis abdiderunt, ut postero atque insequentibus diebus | |
| nemo eorum forum aut publicum aspicere uellet. consules | 12.1 |
| in priuato abditi nihil pro magistratu agere nisi quod ex- | |
| pressum senatus consulto est ut dictatorem dicerent comi- | |
| tiorum causa. Q. Fabium Ambustum dixerunt et P. Aelium | 13.1 |
| Paetum magistrum equitum; quibus uitio creatis suffecti | 14.1 |
| M. Aemilius Papus dictator, L. Ualerius Flaccus magister | |
| equitum. nec per eos comitia habita; et quia taedebat | |
| populum omnium magistratuum eius anni, res ad interreg- | |
| num rediit. interreges Q. Fabius Maximus M. Ualerius | 15.1 |
| Coruus. is consules creauit Q. Publilium Philonem et | |
| L. Papirium Cursorem iterum haud dubio consensu ciuita- | |
| tis, quod nulli ea tempestate duces clariores essent. |