| primi consules prope seminudi sub iugum | 9.6.1.1 |
| missi; tum ut quisque gradu proximus erat, ita ignominiae | |
| obiectus; tum deinceps singulae legiones. circumstabant | 2.1 |
| armati hostes, exprobrantes eludentesque; gladii etiam | |
| plerisque intentati, et uolnerati quidam necatique, si uoltus | |
| eorum indignitate rerum acrior uictorem offendisset. | |
| ita traducti sub iugum et quod paene grauius erat per | 3.1 |
| hostium oculos, cum e saltu euasissent, etsi uelut ab inferis | |
| extracti tum primum lucem aspicere uisi sunt, tamen ipsa | |
| lux ita deforme intuentibus agmen omni morte tristior fuit. | |
| itaque cum ante noctem Capuam peruenire possent, incerti | 4.1 |
| de fide sociorum et quod pudor praepediebat circa uiam | |
| haud procul Capua omnium egena corpora humi prostra- | |
| uerunt. quod ubi est Capuam nuntiatum, euicit miseratio | 5.1 |
| iusta sociorum superbiam ingenitam Campanis. confestim | 6.1 |
| insignia sua consulibus, [fasces, lictores,] arma, equos, ues- | |
| timenta, commeatus militibus benigne mittunt; et uenienti- | 7.1 |
| bus Capuam cunctus senatus populusque obuiam egressus | |
| iustis omnibus hospitalibus priuatisque et publicis fungitur | |
| officiis. neque illis sociorum comitas uoltusque benigni et | 8.1 |
| adloquia non modo sermonem elicere sed ne ut oculos | |
| quidem attollerent aut consolantes amicos contra intuerentur | |
| efficere poterant; adeo super maerorem pudor quidam fugere | 9.1 |
| conloquia et coetus hominum cogebat. | |
| postero die cum iuuenes nobiles missi a Capua ut pro- | 10.1 |
| ficiscentes ad finem Campanum prosequerentur reuertissent | 11.1 |
| uocatique in curiam percontantibus maioribus natu multo | |
| sibi maestiores et abiectiores animi uisos referrent: adeo | |
| silens ac prope mutum agmen incessisse; iacere indolem | 12.1 |
| illam Romanam ablatosque cum armis animos; non reddere | |
| salutem, [non salutantibus dare responsum,] non hiscere | |
| quemquam prae metu potuisse, tamquam ferentibus adhuc | |
| ceruicibus iugum sub quod missi essent; habere Samnites | 13.1 |
| uictoriam non praeclaram solum sed etiam perpetuam; | |
| cepisse enim eos non Romam, sicut ante Gallos, sed, quod | |
| multo bellicosius fuerit, Romanam uirtutem ferociamque,— |