| tum Pontius 'nec ego istam deditionem accipiam' inquit, | 9.11.1.1 |
| 'nec Samnites ratam habebunt. quin tu, Sp. Postumi, si | 2.1 |
| deos esse censes, aut omnia inrita facis aut pacto stas? | |
| Samniti populo omnes quos in potestate habuit aut pro iis | |
| pax debetur. sed quid ego te appello, qui te captum uictori | 3.1 |
| cum qua potes fide restituis? populum Romanum appello; | |
| quem si sponsionis ad Furculas Caudinas factae paenitet, | |
| restituat legiones intra saltum quo saeptae fuerunt. nemo | 4.1 |
| quemquam deceperit; omnia pro infecto sint; recipiant | |
| arma quae per pactionem tradiderunt; redeant in castra | |
| sua; quidquid pridie habuerunt quam in conloquium est | |
| uentum habeant; tum bellum et fortia consilia placeant, | 5 |
| tum sponsio et pax repudietur. ea fortuna, iis locis quae | 5.1 |
| ante pacis mentionem habuimus geramus bellum; nec | |
| populus Romanus consulum sponsionem nec nos fidem | |
| populi Romani accusemus. nunquamne causa defiet cur | 6.1 |
| uicti pacto non stetis? obsides Porsinnae dedistis; furto | |
| eos subduxistis. auro ciuitatem a Gallis redemistis; inter | |
| accipiendum aurum caesi sunt. pacem nobiscum pepi- | 7.1 |
| gistis ut legiones uobis captas restitueremus; eam pacem | |
| inritam facitis. et semper aliquam fraudi speciem iuris | |
| imponitis. non probat populus Romanus ignominiosa pace | 8.1 |
| legiones seruatas? pacem sibi habeat, legiones captas | |
| uictori restituat; hoc fide, hoc foederibus, hoc fetialibus | |
| caerimoniis dignum erat. ut quidem tu quod petisti per | 9.1 |
| pactionem habeas, tot ciues incolumes, ego pacem quam | |
| hos tibi remittendo pactus sum non habeam, hoc tu, | |
| A. Corneli, hoc uos, fetiales, iuris gentibus dicitis? | |
| ego uero istos quos dedi simulatis nec accipio nec dedi | 10.1 |
| arbitror, nec moror quo minus in ciuitatem †oblactam† spon- | |
| sione commissa iratis omnibus dis, quorum eluditur numen, | |
| redeant. gerite bellum, quando Sp. Postumius modo lega- | 11.1 |
| tum [fetialem] genu perculit. ita di credent Samnitem | |
| ciuem Postumium, non ciuem Romanum esse et a Samnite | |
| legatum Romanum uiolatum; eo uobis iustum in nos factum | |
| esse bellum. haec ludibria religionum non pudere in lucem | 12.1 |
| proferre et uix pueris dignas ambages senes ac consulares | |
| fallendae fidei exquirere. i, lictor, deme uincla Romanis; | 13.1 |
| moratus sit nemo quo minus ubi uisum fuerit abeant.' et | |
| illi quidem, forsitan et publica, sua certe liberata fide ab | |
| Caudio in castra Romana inuiolati redierunt. |