| Samnitibus pro superba pace infestissimum cernentibus | 9.12.1.1 |
| renatum bellum omnia quae deinde euenerunt non in animis | |
| solum sed prope in oculis esse; et sero ac nequiquam | |
| laudare senis Ponti utraque consilia, inter quae se medio | 2.1 |
| lapsos uictoriae possessionem pace incerta mutasse; et | |
| beneficii et maleficii occasione amissa pugnaturos cum eis | |
| quos potuerint in perpetuum uel inimicos tollere uel amicos | |
| facere. adeoque nullodum certamine inclinatis uiribus | 3.1 |
| post Caudinam pacem animi mutauerant, ut clariorem inter | |
| Romanos deditio Postumium quam Pontium incruenta | |
| uictoria inter Samnites faceret, et geri posse bellum Romani | 4.1 |
| pro uictoria certa haberent, Samnites simul rebellasse et | |
| uicisse crederent Romanum. | |
| inter haec Satricani ad Samnites defecerunt, et Fregellae | 5.1 |
| colonia necopinato aduentu Samnitium—fuisse et Satricanos | |
| cum iis satis constat—nocte occupata est. timor inde | |
| mutuus utrosque usque ad lucem quietos tenuit; lux pugnae | 6.1 |
| initium fuit, quam aliquamdiu aequam—et quia pro aris ac | |
| focis dimicabatur et quia ex tectis adiuuabat imbellis multi- | |
| tudo—tamen Fregellani sustinuerunt; fraus deinde rem in- | 7.1 |
| clinauit, quod uocem audiri praeconis passi sunt incolumem | |
| abiturum qui arma posuisset. ea spes remisit a certamine | |
| animos et passim arma iactari coepta. pertinacior pars | 8.1 |
| armata per auersam portam erupit tutiorque eis audacia fuit | |
| quam incautus ad credendum ceteris pauor, quos circum- | |
| datos igni nequiquam deos fidemque inuocantes Samnites | |
| concremauerunt. | 5 |
| consules inter se partiti prouincias, Papirius in Apuliam | 9.1 |
| ad Luceriam pergit, ubi equites Romani obsides ad Caudium | |
| dati custodiebantur, Publilius in Samnio substitit aduersus | |
| Caudinas legiones. distendit ea res Samnitium animos, | 10.1 |
| quod nec ad Luceriam ire, ne ab tergo instaret hostis, nec | |
| manere, ne Luceria interim amitteretur, satis audebant. | |
| optimum uisum est committere rem fortunae et transigere | 11.1 |
| cum Publilio certamen; itaque in aciem copias educunt. |