aduersus quos Publilius consul cum dimicaturus esset, 9.13.1.1
prius adloquendos milites ratus contionem aduocari iussit;
ceterum sicut ingenti alacritate ad praetorium concursum
est, ita prae clamore poscentium pugnam nulla adhortatio
imperatoris audita est; suus cuique animus memor igno- 2.1
miniae adhortator aderat. uadunt igitur in proelium
urgentes signiferos et, ne mora in concursu pilis emittendis
stringendisque inde gladiis esset, pila uelut dato ad id signo
abiciunt strictisque gladiis cursu in hostem feruntur. nihil 3.1
illic imperatoriae artis ordinibus aut subsidiis locandis fuit;
omnia ira militaris prope uesano impetu egit. itaque non 4.1
fusi modo hostes sunt sed ne castris quidem suis fugam
impedire ausi Apuliam dissipati petiere; Luceriam tamen
coacto rursus in unum agmine est peruentum. Romanos 5.1
ira eadem, quae per mediam aciem hostium tulerat, et in
castra pertulit. ibi plus quam in acie sanguinis ad caedis
factum praedaeque pars maior ira corrupta.
exercitus alter cum Papirio consule locis maritimis per- 6.1
uenerat Arpos per omnia pacata Samnitium magis iniuriis et
odio quam beneficio ullo populi Romani; nam Samnites, ea 7.1
tempestate in montibus uicatim habitantes, campestria et
maritima loca contempto cultorum molliore atque, ut euenit
fere, locis simili genere ipsi montani atque agrestes depopu-
labantur. quae regio si fida Samnitibus fuisset, aut perue- 8.1
nire Arpos exercitus Romanus nequisset aut interiecta [inter
Romam et Arpos] penuria rerum omnium exclusos a com-
meatibus absumpsisset. tum quoque profectos inde ad 9.1
Luceriam iuxta obsidentes obsessosque inopia uexauit: om-
nia ab Arpis Romanis suppeditabantur, ceterum adeo exigue
ut militi occupato stationibus uigiliisque et opere eques fol-
liculis in castra ab Arpis frumentum ueheret, interdum 10.1
occursu hostium cogeretur abiecto ex equo frumento pug-
nare: obsessis priusquam alter consul uictore exercitu
aduenit, et commeatus ex montibus Samnitium inuecti
erant et auxilia intromissa. artiora omnia aduentus Publili 11.1
fecit, qui obsidione delegata in curam collegae uacuus per
agros cuncta infesta commeatibus hostium fecerat. itaque 12.1
cum spes nulla esset diutius obsessos inopiam laturos,
coacti Samnites, qui ad Luceriam castra habebant, undique
contractis uiribus signa cum Papirio conferre.