| per id tempus parantibus utrisque se ad proelium legati | 9.14.1.1 |
| Tarentini interueniunt, denuntiantes Samnitibus Romanisque | |
| ut bellum omitterent: per utros stetisset quo minus discede- | |
| retur ab armis, aduersus eos se pro alteris pugnaturos. ea | 2.1 |
| legatione Papirius audita perinde ac motus dictis eorum cum | |
| collega se communicaturum respondit; accitoque eo, cum | |
| tempus omne in apparatu pugnae consumpsisset conlocutus | |
| de re haud dubia, signum pugnae proposuit. agentibus | 3.1 |
| diuina humanaque, quae adsolent cum acie dimicandum | |
| est, consulibus Tarentini legati occursare responsum ex- | |
| spectantes; quibus Papirius ait: 'auspicia secunda esse, | 4.1 |
| Tarentini, pullarius nuntiat; litatum praeterea est egregie; | |
| auctoribus dis, ut uidetis, ad rem gerendam proficiscimur'. | |
| signa inde ferre iussit et copias eduxit uanissimam increpans | 5.1 |
| gentem, quae, suarum impotens rerum prae domesticis sedi- | |
| tionibus discordiisque, aliis modum pacis ac belli facere | |
| aequum censeret. | |
| Samnites ex parte altera, cum omnem curam belli remi- | 6.1 |
| sissent, quia aut pacem uere cupiebant aut expediebat simu- | |
| lare ut Tarentinos sibi conciliarent, cum instructos repente | |
| ad pugnam Romanos conspexissent, uociferari se in aucto- | 7.1 |
| ritate Tarentinorum manere nec descendere in aciem nec | |
| extra uallum arma ferre; deceptos potius quodcumque casus | |
| ferat passuros quam ut spreuisse pacis auctores Tarentinos | |
| uideantur. accipere se omen consules aiunt et eam precari | 8.1 |
| mentem hostibus ut ne uallum quidem defendant. ipsi | 9.1 |
| inter se partitis copiis succedunt hostium munimentis et | |
| simul undique adorti, cum pars fossas explerent, pars uelle- | |
| rent uallum atque in fossas proruerent, nec uirtus modo | |
| insita sed ira etiam exulceratos ignominia stimularet animos, | 5 |
| castra inuasere; et pro se quisque non haec Furculas nec | 10.1 |
| Caudium nec saltus inuios esse, ubi errorem fraus superbe | |
| uicisset, sed Romanam uirtutem, quam nec uallum nec fossae | |
| arcerent, memorantes caedunt pariter resistentes fusosque, | |
| inermes atque armatos, seruos liberos, puberes impubes, | 11.1 |
| homines iumentaque; nec ullum superfuisset animal, ni | 12.1 |
| consules receptui signum dedissent auidosque caedis milites | |
| e castris hostium imperio ac minis expulissent. itaque apud | 13.1 |
| infensos ob interpellatam dulcedinem irae confestim oratio | |
| habita est, ut doceretur miles minime cuiquam militum con- | 14.1 |
| sules odio in hostes cessisse aut cessuros; quin duces | |
| sicut belli ita insatiabilis supplicii futuros fuisse, ni respec- | |
| tus equitum sescentorum qui Luceriae obsides tenerentur | |
| praepedisset animos, ne desperata uenia hostes caecos in | 15.1 |
| supplicia eorum ageret perdere prius quam perire optantes. | |
| laudare ea milites laetarique obuiam itum irae suae esse ac | 16.1 |
| fateri omnia patienda potius quam proderetur salus tot | |
| principum Romanae iuuentutis. |