restat ut copiae copiis comparentur uel numero uel mi-
|
9.19.1.1
|
litum genere uel multitudine auxiliorum. censebantur eius
|
2.1
|
aetatis lustris ducena quinquagena milia capitum. itaque
|
|
in omni defectione sociorum Latini nominis urbano prope
|
|
dilectu decem scribebantur legiones; quaterni quinique
|
3.1
|
exercitus saepe per eos annos in Etruria, in Umbria Gallis
|
|
hostibus adiunctis, in Samnio, in Lucanis gerebat bellum.
|
|
Latium deinde omne cum Sabinis et Uolscis et Aequis et
|
4.1
|
omni Campania et parte Umbriae Etruriaeque et Picentibus
|
|
et Marsis Paelignisque ac Uestinis atque Apulis, adiuncta
|
|
omni ora Graecorum inferi maris a Thuriis Neapolim et
|
|
Cumas et inde Antio atque Ostiis tenus †Samnites† aut socios
|
5
|
ualidos Romanis aut fractos bello inuenisset hostes. ipse
|
5.1
|
traiecisset mare cum ueteranis Macedonibus non plus tri-
|
|
ginta milibus hominum et quattuor milibus equitum, maxime
|
|
Thessalorum; hoc enim roboris erat. Persas Indos aliasque
|
|
si adiunxisset gentes, impedimentum maius quam auxilium
|
5
|
traheret.
|
|
adde quod Romanis ad manum domi supplementum
|
6.1
|
esset, Alexandro, quod postea Hannibali accidit, alieno in
|
|
agro bellanti exercitus consenuisset. arma clupeus sarisae-
|
7.1
|
que illis; Romano scutum, maius corpori tegumentum, et
|
|
pilum, haud paulo quam hasta uehementius ictu missuque
|
|
telum. statarius uterque miles, ordines seruans; sed illa
|
8.1
|
phalanx immobilis et unius generis, Romana acies distinctior,
|
|
ex pluribus partibus constans, facilis partienti, quacumque
|
|
opus esset, facilis iungenti. iam in opere quis par Romano
|
9.1
|
miles? quis ad tolerandum laborem melior? uno proelio
|
|
uictus Alexander bello uictus esset: Romanum, quem Cau-
|
|
dium, quem Cannae non fregerunt, quae fregisset acies?
|
|
ne ille saepe, etiamsi prima prospere euenissent, Persas
|
10.1
|
et Indos et imbellem Asiam quaesisset et cum feminis sibi
|
|
bellum fuisse dixisset, quod Epiri regem Alexandrum mor-
|
11.1
|
tifero uolnere ictum dixisse ferunt, sortem bellorum in Asia
|
|
gestorum ab hoc ipso iuuene cum sua conferentem.
|
|
equidem cum per annos quattuor et uiginti primo Punico
|
12.1
|
bello classibus certatum cum Poenis recordor, uix aetatem
|
|
Alexandri suffecturam fuisse reor ad unum bellum. et
|
13.1
|
forsitan, cum et foederibus uetustis iuncta res Punica Ro-
|
|
manae esset et timor par aduersus communem hostem duas
|
|
potentissimas armis uirisque urbes armaret, [et] simul
|
|
Punico Romanoque obrutus bello esset. non quidem
|
14.1
|
Alexandro duce nec integris Macedonum rebus sed experti
|
|
tamen sunt Romani Macedonem hostem aduersus Antio-
|
|
chum Philippum Persen non modo cum clade ulla sed ne
|
|
cum periculo quidem suo. absit inuidia uerbo et ciuilia
|
15.1
|
bella sileant: nunquam ab equite hoste, nunquam a pedite,
|
|
nunquam aperta acie, nunquam aequis, utique nunquam
|
|
nostris locis laborauimus: †equitem†, sagittas, saltus impedi-
|
16.1
|
tos, auia commeatibus loca grauis armis miles timere potest.
|
|
mille acies grauiores quam Macedonum atque Alexandri
|
17.1
|
auertit auertetque, modo sit perpetuus huius qua uiuimus
|
|
pacis amor et ciuilis cura concordiae.—
|
|