| et loquimur de Alexandro nondum merso secundis rebus, | 9.18.1.1 |
| quarum nemo intolerantior fuit. qui si ex habitu nouae | 2.1 |
| fortunae nouique, ut ita dicam, ingenii quod sibi uictor | |
| induerat spectetur, Dareo magis similis quam Alexandro in | 3.1 |
| Italiam uenisset et exercitum Macedoniae oblitum degene- | |
| rantemque iam in Persarum mores adduxisset. referre in | 4.1 |
| tanto rege piget superbam mutationem uestis et desideratas | |
| humi iacentium adulationes, etiam uictis Macedonibus graues | |
| nedum uictoribus, et foeda supplicia et inter uinum et epulas | |
| caedes amicorum et uanitatem ementiendae stirpis. quid si | 5.1 |
| uini amor in dies fieret acrior? quid si trux ac praeferuida | |
| ira?—nec quicquam dubium inter scriptores refero—nullane | |
| haec damna imperatoriis uirtutibus ducimus? id uero peri- | 6.1 |
| culum erat, quod leuissimi ex Graecis qui Parthorum quoque | |
| contra nomen Romanum gloriae fauent dictitare solent, ne | |
| maiestatem nominis Alexandri, quem ne fama quidem illis | |
| notum arbitror fuisse, sustinere non potuerit populus Roma- | 5 |
| nus; et aduersus quem Athenis, in ciuitate fracta Macedonum | 7.1 |
| armis, cernente tum maxime prope fumantes Thebarum | |
| ruinas, contionari libere ausi sunt homines, id quod ex | |
| monumentis orationum patet, aduersus eum nemo ex tot | |
| proceribus Romanis uocem liberam missurus fuerit. | 5 |
| quantalibet magnitudo hominis concipiatur animo; unius | 8.1 |
| tamen ea magnitudo hominis erit collecta paulo plus decem | |
| annorum felicitate; quam qui eo extollunt quod populus | 9.1 |
| Romanus etsi nullo bello multis tamen proeliis uictus sit, | |
| Alexandro nullius pugnae non secunda fortuna fuerit, non | |
| intellegunt se hominis res gestas, et eius iuuenis, cum populi | |
| iam octingentesimum bellantis annum rebus conferre. mi- | 10.1 |
| remur si, cum ex hac parte saecula plura numerentur | |
| quam ex illa anni, plus in tam longo spatio quam in aetate | |
| tredecim annorum fortuna uariauerit? quin tu homines | 11.1 |
| cum homine, [et] duces cum duce, fortunam cum fortuna | |
| confers? quot Romanos duces nominem quibus nun- | 12.1 |
| quam aduersa fortuna pugnae fuit? paginas in annalibus | |
| magistratuumque fastis percurrere licet consulum dicta- | |
| torumque quorum nec uirtutis nec fortunae ullo die popu- | |
| lum Romanum paenituit. et quo sint mirabiliores quam | 13.1 |
| Alexander aut quisquam rex, denos uicenosque dies quidam | |
| dictaturam, nemo plus quam annum consulatum gessit; ab | 14.1 |
| tribunis plebis dilectus impediti sunt; post tempus ad bella | |
| ierunt, ante tempus comitiorum causa reuocati sunt; in ipso | 15.1 |
| conatu rerum circumegit se annus; collegae nunc temeritas, | |
| nunc prauitas impedimento aut damno fuit; male gestis | |
| rebus alterius successum est; tironem aut mala disciplina | |
| institutum exercitum acceperunt. at hercule reges non | 16.1 |
| liberi solum impedimentis omnibus sed domini rerum tem- | |
| porumque trahunt consiliis cuncta, non sequuntur. inuictus | 17.1 |
| ergo Alexander cum inuictis ducibus bella gessisset et eadem | |
| fortunae pignora in discrimen detulisset; immo etiam eo plus | 18.1 |
| periculi subisset quod Macedones unum Alexandrum habuis- | |
| sent, multis casibus non solum obnoxium sed etiam offeren- | |
| tem se, Romani multi fuissent Alexandro uel gloria uel rerum | 19.1 |
| magnitudine pares, quorum suo quisque fato sine publico | |
| discrimine uiueret morereturque. |