| nihil minus quaesitum a principio huius operis uideri | 9.17.1.1 |
| potest quam ut plus iusto ab rerum ordine declinarem | |
| uarietatibusque distinguendo opere et legentibus uelut de- | |
| uerticula amoena et requiem animo meo quaererem; tamen | 2.1 |
| tanti regis ac ducis mentio, quibus saepe tacitus cogitationi- | |
| bus uolutaui animum, eas euocat in medium, ut quaerere | |
| libeat quinam euentus Romanis rebus, si cum Alexandro | |
| foret bellatum, futurus fuerit. | 5 |
| plurimum in bello pollere uidentur militum copia et | 3.1 |
| uirtus, ingenia imperatorum, fortuna per omnia humana | |
| maxime in res bellicas potens; ea et singula intuenti et | 4.1 |
| uniuersa sicut ab aliis regibus gentibusque, ita ab hoc | |
| quoque facile praestant inuictum Romanum imperium. | |
| iam primum, ut ordiar ab ducibus comparandis, haud | 5.1 |
| equidem abnuo egregium ducem fuisse Alexandrum; sed | |
| clariorem tamen eum facit quod unus fuit, quod adulescens | |
| in incremento rerum, nondum alteram fortunam expertus, | |
| decessit. ut alios reges claros ducesque omittam, magna | 6.1 |
| exempla casuum humanorum, Cyrum, quem maxime Graeci | |
| laudibus celebrant, quid nisi longa uita, sicut Magnum | |
| modo Pompeium, uertenti praebuit fortunae? recenseam | 7.1 |
| duces Romanos, nec omnes omnium aetatium sed ipsos | |
| eos cum quibus consulibus aut dictatoribus Alexandro fuit | |
| bellandum, M. Ualerium Coruum, C. Marcium Rutulum, | 8.1 |
| C. Sulpicium, T. Manlium Torquatum, Q. Publilium Philo- | |
| nem, L. Papirium Cursorem, Q. Fabium Maximum, duos | |
| Decios, L. Uolumnium, M'. Curium? deinceps ingentes | 9.1 |
| sequuntur uiri, si Punicum Romano praeuertisset bellum | |
| seniorque in Italiam traiecisset. horum in quolibet cum | 10.1 |
| indoles eadem quae in Alexandro erat animi ingeniique, | |
| tum disciplina militaris, iam inde ab initiis urbis tradita per | |
| manus, in artis perpetuis praeceptis ordinatae modum uene- | |
| rat. ita reges gesserant bella, ita deinde exactores regum | 11.1 |
| Iunii Ualeriique, ita deinceps Fabii, Quinctii, Cornelii, ita | |
| Furius Camillus, quem iuuenes ii quibus cum Alexandro | |
| dimicandum erat senem uiderant. | |
| militaris opera pugnando obeunti Alexandro—nam ea | 12.1 |
| quoque haud minus clarum eum faciunt—cessisset uide- | |
| licet in acie oblatus par Manlius Torquatus aut Ualerius | |
| Coruus, insignes ante milites quam duces, cessissent Decii, | 13.1 |
| deuotis corporibus in hostem ruentes, cessisset Papirius | |
| Cursor illo corporis robore, illo animi. uictus esset consiliis | 14.1 |
| iuuenis unius, ne singulos nominem, senatus ille, quem qui | |
| ex regibus constare dixit unus ueram speciem Romani | |
| senatus cepit. id uero erat periculum, ne sollertius quam | 15.1 |
| quilibet unus ex his quos nominaui castris locum caperet, | |
| commeatus expediret, ab insidiis praecaueret, tempus pug- | |
| nae deligeret, aciem instrueret, subsidiis firmaret. non | 16.1 |
| cum Dareo rem esse dixisset, quem mulierum ac spadonum | |
| agmen trahentem inter purpuram atque aurum oneratum | |
| fortunae apparatibus suae, praedam uerius quam hostem, | |
| nihil aliud quam bene ausus uana contemnere, incruentus | 5 |
| deuicit. longe alius Italiae quam Indiae, per quam temu- | 17.1 |
| lento agmine comisabundus incessit, uisus illi habitus esset, | |
| saltus Apuliae ac montes Lucanos cernenti et uestigia re- | |
| centia domesticae cladis, ubi auunculus eius nuper, Epiri | |
| rex Alexander, absumptus erat. | 5 |