| restat ut copiae copiis comparentur uel numero uel mi- | 9.19.1.1 |
| litum genere uel multitudine auxiliorum. censebantur eius | 2.1 |
| aetatis lustris ducena quinquagena milia capitum. itaque | |
| in omni defectione sociorum Latini nominis urbano prope | |
| dilectu decem scribebantur legiones; quaterni quinique | 3.1 |
| exercitus saepe per eos annos in Etruria, in Umbria Gallis | |
| hostibus adiunctis, in Samnio, in Lucanis gerebat bellum. | |
| Latium deinde omne cum Sabinis et Uolscis et Aequis et | 4.1 |
| omni Campania et parte Umbriae Etruriaeque et Picentibus | |
| et Marsis Paelignisque ac Uestinis atque Apulis, adiuncta | |
| omni ora Graecorum inferi maris a Thuriis Neapolim et | |
| Cumas et inde Antio atque Ostiis tenus †Samnites† aut socios | 5 |
| ualidos Romanis aut fractos bello inuenisset hostes. ipse | 5.1 |
| traiecisset mare cum ueteranis Macedonibus non plus tri- | |
| ginta milibus hominum et quattuor milibus equitum, maxime | |
| Thessalorum; hoc enim roboris erat. Persas Indos aliasque | |
| si adiunxisset gentes, impedimentum maius quam auxilium | 5 |
| traheret. | |
| adde quod Romanis ad manum domi supplementum | 6.1 |
| esset, Alexandro, quod postea Hannibali accidit, alieno in | |
| agro bellanti exercitus consenuisset. arma clupeus sarisae- | 7.1 |
| que illis; Romano scutum, maius corpori tegumentum, et | |
| pilum, haud paulo quam hasta uehementius ictu missuque | |
| telum. statarius uterque miles, ordines seruans; sed illa | 8.1 |
| phalanx immobilis et unius generis, Romana acies distinctior, | |
| ex pluribus partibus constans, facilis partienti, quacumque | |
| opus esset, facilis iungenti. iam in opere quis par Romano | 9.1 |
| miles? quis ad tolerandum laborem melior? uno proelio | |
| uictus Alexander bello uictus esset: Romanum, quem Cau- | |
| dium, quem Cannae non fregerunt, quae fregisset acies? | |
| ne ille saepe, etiamsi prima prospere euenissent, Persas | 10.1 |
| et Indos et imbellem Asiam quaesisset et cum feminis sibi | |
| bellum fuisse dixisset, quod Epiri regem Alexandrum mor- | 11.1 |
| tifero uolnere ictum dixisse ferunt, sortem bellorum in Asia | |
| gestorum ab hoc ipso iuuene cum sua conferentem. | |
| equidem cum per annos quattuor et uiginti primo Punico | 12.1 |
| bello classibus certatum cum Poenis recordor, uix aetatem | |
| Alexandri suffecturam fuisse reor ad unum bellum. et | 13.1 |
| forsitan, cum et foederibus uetustis iuncta res Punica Ro- | |
| manae esset et timor par aduersus communem hostem duas | |
| potentissimas armis uirisque urbes armaret, [et] simul | |
| Punico Romanoque obrutus bello esset. non quidem | 14.1 |
| Alexandro duce nec integris Macedonum rebus sed experti | |
| tamen sunt Romani Macedonem hostem aduersus Antio- | |
| chum Philippum Persen non modo cum clade ulla sed ne | |
| cum periculo quidem suo. absit inuidia uerbo et ciuilia | 15.1 |
| bella sileant: nunquam ab equite hoste, nunquam a pedite, | |
| nunquam aperta acie, nunquam aequis, utique nunquam | |
| nostris locis laborauimus: †equitem†, sagittas, saltus impedi- | 16.1 |
| tos, auia commeatibus loca grauis armis miles timere potest. | |
| mille acies grauiores quam Macedonum atque Alexandri | 17.1 |
| auertit auertetque, modo sit perpetuus huius qua uiuimus | |
| pacis amor et ciuilis cura concordiae.— |