| C. Iunius Bubulcus et Q. Aemilius Barbula consules exitu | 9.21.1.1 |
| anni non consulibus ab se creatis, Sp. Nautio et M. Popilio, | |
| ceterum dictatori L. Aemilio legiones tradiderant; is cum | 2.1 |
| L. Fuluio magistro equitum Saticulam oppugnare adortus | |
| rebellandi causam Samnitibus dedit. duplex inde terror | 3.1 |
| inlatus Romanis: hinc Samnis magno exercitu coacto ad | |
| eximendos obsidione socios haud procul castris Romanorum | |
| castra posuit; hinc Saticulani magno cum tumultu patefactis | |
| repente portis in stationes hostium incurrerunt. inde pars | 4.1 |
| utraque, spe alieni magis auxilii quam uiribus freta suis, | |
| iusto mox proelio inito Romanos urgent et quamquam | |
| anceps dimicatio erat, tamen utrimque tutam aciem dictator | |
| habuit, quia et locum haud facilem ad circumueniendum | 5 |
| cepit et diuersa statuit signa. infestior tamen in erumpentes | 5.1 |
| incessit nec magno certamine intra moenia compulit; tum | |
| totam aciem in Samnites obuertit. ibi plus certaminis fuit; | 6.1 |
| uictoria sicut sera ita nec dubia nec uaria fuit. fusi in | |
| castra Samnites exstinctis nocte ignibus tacito agmine abeunt | |
| et spe abiecta Saticulae tuendae Plisticam ipsi, socios | |
| Romanorum, ut parem dolorem hosti redderent, circumsi- | 5 |
| dunt. |