anno circumacto bellum deinceps ab dictatore Q. Fabio 9.22.1.1
gestum est. consules noui, sicut superiores, Romae man-
serunt; Fabius ad accipiendum ab Aemilio exercitum ad
Saticulam cum supplemento uenit. neque enim Samnites 2.1
ad Plisticam manserant sed accitis ab domo nouis militibus
multitudine freti castra eodem quo antea loco posuerunt
lacessentesque proelio Romanos auertere ab obsidione
conabantur. eo intentius dictator in moenia hostium uersus 3.1
id bellum tantum ducere quod urbem oppugnabat, securior
ab Samnitibus agere stationibus modo oppositis ne qua in
castra uis fieret. eo ferocius adequitare Samnites uallo 4.1
neque otium pati; et cum iam prope in portis castrorum
esset hostis, nihil consulto dictatore magister equitum
Q. Aulius Cerretanus magno tumultu cum omnibus turmis
equitum euectus summouit hostem. tum in minime per- 5.1
tinaci genere pugnae sic fortuna exercuit opes ut insignes
utrimque clades et clara ipsorum ducum ederet funera.
prior Samnitium imperator aegre patiens, quo tam ferociter 6.1
adequitasset, inde se fundi fugarique, orando hortandoque
equites proelium iterauit; in quem insignem inter suos 7.1
cientem pugnam magister equitum Romanus infesta cuspide
ita permisit equum ut uno ictu exanimem equo praecipitaret.
nec, ut fit, ad ducis casum perculsa magis quam inritata est
multitudo; omnes qui circa erant in Aulium temere inuectum 8.1
per hostium turmas tela coniecerunt; fratri praecipuum 9.1
decus ulti Samnitium imperatoris <di> dederunt. is uic-
torem detractum ex equo magistrum equitum plenus maeroris
atque irae trucidauit, nec multum afuit quin corpore etiam,
quia inter hostiles ceciderat turmas, Samnites potirentur. 5
sed extemplo ad pedes descensum ab Romanis est coactique 10.1
idem Samnites facere; et repentina acies circa corpora ducum
pedestre proelium iniit, quo haud dubie superat Romanus,
reciperatumque Auli corpus mixta cum dolore laetitia uic-
tores in castra referunt. Samnites duce amisso et per 11.1
equestre certamen temptatis uiribus, omissa Saticula, quam
nequiquam defendi rebantur, ad Plisticae obsidionem redeunt
intraque paucos dies Saticula Romanus per deditionem,
Plistica per uim Samnis potitur. 5