| mutata inde belli sedes est; ad Soram ex Samnio Apu- | 9.23.1.1 |
| liaque traductae legiones. Sora ad Samnites defecerat | 2.1 |
| interfectis colonis Romanorum. quo cum prior Romanus | |
| exercitus ad ulciscendam ciuium necem reciperandamque | |
| coloniam magnis itineribus praeuenisset <et> sparsi per uias | 3.1 |
| speculatores sequi legiones Samnitium nec iam procul abesse | |
| alii super alios nuntiarent, obuiam itum hosti atque ad | 4.1 |
| fuga alterius partis sed nox incertos uicti uictoresne essent | |
| diremit. inuenio apud quosdam aduersam eam pugnam | 5.1 |
| Romanis fuisse atque in ea cecidisse Q. Aulium magistrum | |
| equitum. suffectus in locum Auli C. Fabius magister | 6.1 |
| equitum cum exercitu nouo ab Roma aduenit et per prae- | |
| missos nuntios consulto dictatore ubi subsisteret quoue | |
| tempore et qua ex parte hostem adgrederetur, substitit | |
| occultus ad omnia satis exploratis consiliis. | 5 |
| dictator cum per aliquot dies post pugnam continuisset | 7.1 |
| suos intra uallum obsessi magis quam obsidentis modo, | |
| signum repente pugnae proposuit et efficacius ratus ad ac- | 8.1 |
| cendendos uirorum fortium animos nullam alibi quam in | |
| semet ipso cuiquam relictam spem de magistro equitum | |
| nouoque exercitu militem celauit et, tamquam nulla nisi in | 9.1 |
| eruptione spes esset, 'locis' inquit 'angustis, milites, depre- | |
| hensi, nisi quam uictoria patefecerimus uiam nullam habemus. | |
| statiua nostra munimento satis tuta sunt sed inopia eadem | 10.1 |
| infesta; nam et circa omnia defecerunt unde subuehi com- | |
| meatus poterant et, si homines iuuare uelint, iniqua loca | |
| sunt. itaque non frustrabor ego uos castra hic relinquendo, | 11.1 |
| in quae infecta uictoria sicut pristino die uos recipiatis. | |
| armis munimenta, non munimentis arma tuta esse debent. | |
| castra habeant repetantque quibus operae est trahere | 12.1 |
| bellum: nos omnium rerum respectum praeterquam uictoriae | |
| nobis abscidamus. ferte signa in hostem; ubi extra uallum | 13.1 |
| agmen excesserit, castra quibus imperatum est incendant; | |
| damna uestra, milites, omnium circa qui defecerunt popu- | |
| lorum praeda sarcientur.' et oratione dictatoris, quae | 14.1 |
| necessitatis ultimae index erat, milites accensi uadunt in | |
| hostem, et respectus ipse ardentium castrorum, quamquam | |
| proximis tantum—ita enim iusserat dictator—ignis est sub- | |
| ditus, haud paruum fuit inritamentum. itaque uelut uecordes | 15.1 |
| inlati signa primo impetu hostium turbant; et in tempore, | |
| postquam ardentia procul uidit castra magister equitum—id | |
| conuenerat signum—hostium terga inuadit. ita circumuenti | |
| Samnites, qua potest quisque, fugam per diuersa petunt; | 5 |
| ingens multitudo in unum metu conglobata ac semet ipsam | 16.1 |
| turba impediens in medio caesa. castra hostium capta | 17.1 |
| direptaque, quorum praeda onustum militem in Romana | |
| castra dictator reducit, haudquaquam tam uictoria laetum | |
| quam quod praeter exiguam deformatam incendio partem | |
| cetera contra spem salua inuenit. | 5 |