| consules ab Sora profecti in agros atque urbes Ausonum | 9.25.1.1 |
| bellum intulerunt. mota namque omnia aduentu Samni- | 2.1 |
| tium cum apud Lautulas dimicatum est fuerant, coniura- | |
| tionesque circa Campaniam passim factae nec Capua ipsa | |
| crimine caruit; quin Romam quoque et ad principum quos- | 3.1 |
| dam inquirendo uentum est. ceterum Ausonum gens pro- | |
| ditione urbium sicut Sora in potestatem uenit. Ausona et | 4.1 |
| Minturnae et Uescia urbes erant, ex quibus principes iuuen- | |
| tutis duodecim numero in proditionem urbium suarum | |
| coniurati ad consules ueniunt. docent suos iam pridem | 5.1 |
| exoptantes Samnitium aduentum, simul ad Lautulas pugna- | |
| tum audierint, pro uictis Romanos habuisse, iuuentute, armis | |
| Samnitem iuuisse; fugatis inde Samnitibus incerta pace | 6.1 |
| agere nec claudentes portas Romanis, ne arcessant bellum, | |
| et obstinatos claudere si exercitus admoueatur; in ea fluc- | |
| tuatione animorum opprimi incautos posse. his auctoribus | 7.1 |
| mota propius castra missique eodem tempore circa tria | |
| oppida milites, partim armati qui occulti propinqua moeni- | |
| bus insiderent loca, partim togati tectis ueste gladiis qui sub | |
| lucem apertis portis urbes ingrederentur. ab his simul | 8.1 |
| custodes trucidari coepti, simul datum signum armatis ut | |
| ex insidiis concurrerent. ita portae occupatae triaque | |
| oppida eadem hora eodemque consilio capta; sed quia | 9.1 |
| absentibus ducibus impetus est factus, nullus modus caedi- | |
| bus fuit deletaque Ausonum gens uix certo defectionis | |
| crimine perinde ac si interneciuo bello certasset. |