| eodem anno prodito hostibus Romano praesidio Luceria | 9.26.1.1 |
| Samnitium facta; nec diu proditoribus impunita res fuit. | |
| haud procul inde exercitus Romanus erat, cuius primo | 2.1 |
| impetu urbs sita in plano capitur. Lucerini ac Samnites ad | |
| internecionem caesi; eoque ira processit ut Romae quoque, | 3.1 |
| cum de colonis mittendis Luceriam consuleretur senatus, | |
| multi delendam urbem censerent. praeter odium, quod | 4.1 |
| exsecrabile in bis captos erat, longinquitas quoque abhorrere | |
| a relegandis tam procul ab domo ciuibus inter tam infestas | |
| gentes cogebat. uicit tamen sententia ut mitterentur coloni; | 5.1 |
| duo milia et quingenti missi. | |
| eodem anno, cum omnia infida Romanis essent, Capuae | |
| quoque occultae principum coniurationes factae. de quibus | 6.1 |
| cum ad senatum relatum esset, haudquaquam neglecta res: | |
| quaestiones decretae dictatoremque quaestionibus exercendis | |
| dici placuit. C. Maenius dictus; is M. Folium magistrum | 7.1 |
| equitum dixit. ingens erat magistratus eius terror; itaque | |
| siue timoris seu conscientiae ui, Calauios Ouium Nouiumque | |
| —ea capita coniurationis fuerant—priusquam nominarentur | |
| apud dictatorem, mors haud dubie ab ipsis conscita iudicio | 5 |
| subtraxit. | |
| deinde, ut quaestioni Campanae materia decessit, uersa | 8.1 |
| Romam interpretando res: non nominatim qui Capuae sed | |
| in uniuersum qui usquam coissent coniurassentue aduersus | |
| rem publicam quaeri senatum iussisse et coitiones honorum | 9.1 |
| adipiscendorum causa factas aduersus rem publicam esse. | |
| latiorque et re et personis quaestio fieri haud abnuente | |
| dictatore sine fine ulla quaestionis suae ius esse. postula- | 10.1 |
| bantur ergo nobiles homines appellantibusque tribunos nemo | |
| erat auxilio quin nomina reciperentur. inde nobilitas, nec | 11.1 |
| ii modo in quos crimen intendebatur sed uniuersi, simul | |
| negare nobilium id crimen esse quibus, si nulla obstetur | |
| fraude, pateat uia ad honorem, sed hominum nouorum; ipsos | 12.1 |
| adeo dictatorem magistrumque equitum reos magis quam | |
| quaesitores idoneos eius criminis esse intellecturosque ita id | |
| esse simul magistratu abissent. | |
| tum enimuero Maenius, iam famae magis quam imperii | 13.1 |
| memor, progressus in contionem ita uerba fecit: 'et omnes | 14.1 |
| ante actae uitae uos conscios habeo, Quirites, et hic ipse | |
| honos delatus ad me testis est innocentiae meae; neque | |
| enim, quod saepe alias, quia ita tempora postulabant rei | |
| publicae, qui bello clarissimus esset, sed qui maxime procul | 5 |
| ab his coitionibus uitam egisset, dictator deligendus exer- | |
| cendis quaestionibus fuit. sed, quoniam quidam nobiles | 15.1 |
| homines—qua de causa uos existimare quam me pro magis- | |
| tratu quicquam incompertum dicere melius est—primum | |
| ipsas expugnare quaestiones omni ope adnisi sunt; dein, | 16.1 |
| postquam ad id parum potentes erant, ne causam dicerent, | |
| in praesidia aduersariorum, appellationem et tribunicium | |
| auxilium, patricii confugerunt; postremo repulsi inde—adeo | 17.1 |
| omnia tutiora quam ut innocentiam suam purgarent uisa— | |
| in nos inruerunt, et priuatis dictatorem poscere reum uere- | |
| cundiae non fuit;—ut omnes di hominesque sciant ab illis | 18.1 |
| etiam quae non possint temptari ne rationem uitae reddant, | |
| me obuiam ire crimini et offerre me inimicis reum, dictatura | |
| me abdico. uos quaeso, consules, si uobis datum ab senatu | 19.1 |
| negotium fuerit, in me primum et hunc M. Folium quaes- | |
| tiones exerceatis, ut appareat innocentia nostra nos, non | |
| maiestate honoris tutos a criminationibus istis esse.' abdicat | 20.1 |
| inde se dictatura et post eum confestim Folius magisterio | |
| equitum; primique apud consules—iis enim ab senatu | |
| mandata res est—rei facti aduersus nobilium testimonia | |
| egregie absoluuntur. Publilius etiam Philo multiplicatis | 21.1 |
| summis honoribus post res tot domi belloque gestas, cete- | |
| rum inuisus nobilitati, causam dixit absolutusque est. nec | 22.1 |
| diutius, ut fit, quam dum recens erat quaestio per clara | |
| nomina reorum uiguit: inde labi coepit ad uiliora capita, | |
| donec coitionibus factionibusque aduersus quas comparata | |
| erat oppressa est. | 5 |