| earum fama rerum, magis tamen spes Campanae defec- | 9.27.1.1 |
| tionis, in quam coniuratum erat, Samnites in Apuliam uersos | |
| rursus ad Caudium reuocauit, ut inde ex propinquo, si qui | 2.1 |
| motus occasionem aperiret, Capuam Romanis eriperent. eo | 3.1 |
| consules cum ualido exercitu uenerunt. et primo circa | |
| saltus, cum utrimque ad hostem iniqua uia esset, cunctati | |
| sunt; deinde Samnites per aperta loca breui circuitu in loca | 4.1 |
| plana [Campanos campos] agmen demittunt ibique primum | |
| castra in conspectum hostibus data, deinde leuibus proeliis | |
| equitum saepius quam peditum utrimque periculum factum; | |
| nec aut euentus eorum Romanum aut morae, qua trahebant | 5.1 |
| bellum, paenitebat. Samnitium contra ducibus et carpi par- | 6.1 |
| uis cottidie damnis et senescere dilatione belli uires suae | |
| uidebantur. | |
| itaque in aciem procedunt equitibus in cornua diuisis, | 7.1 |
| quibus praeceptum erat intentiores ad respectum castrorum, | |
| ne qua eo uis fieret, quam ad proelium starent: aciem | |
| pedite tutam fore. consulum Sulpicius in dextro, Poetelius | 8.1 |
| in laeuo cornu consistunt. dextra pars, qua et Samnites | |
| raris ordinibus aut ad circumeundos hostes aut ne ipsi cir- | |
| cumirentur constiterant, latius patefacta stetit; sinistris, | 9.1 |
| praeterquam quod confertiores steterant, repentino consilio | |
| Poeteli consulis additae uires, qui subsidiarias cohortes, quae | |
| integrae ad longioris pugnae casus reseruabantur, in primam | |
| aciem extemplo emisit uniuersique hostem primo impetu | 5 |
| uiribus impulit. commota pedestri acie Samnitium eques | 10.1 |
| in pugnam succedit. in hunc transuerso agmine inter duas | |
| acies se inferentem Romanus equitatus concitat equos sig- | |
| naque et ordines peditum atque equitum confundit, donec | |
| uniuersam ab ea parte auertit aciem. in eo cornu non | 11.1 |
| Poetelius solus sed Sulpicius etiam hortator adfuerat, auectus | |
| ab suis nondum conserentibus manus ad clamorem a sinistra | |
| parte prius exortum. unde haud dubiam uictoriam cernens | 12.1 |
| cum ad suum cornu tenderet cum mille ducentis uiris, dis- | |
| similem ibi fortunam inuenit, Romanos loco pulsos, uictorem | |
| hostem signa in perculsos inferentem. ceterum omnia | 13.1 |
| mutauit repente consulis aduentus; nam et conspectu ducis | |
| refectus militum est animus, et maius quam pro numero | |
| auxilium aduenerat †fortes uiri†, et partis alterius uictoria | |
| audita mox uisa etiam proelium restituit. tota deinde iam | 14.1 |
| uincere acie Romanus et omisso certamine caedi capique | |
| Samnites, nisi qui Maleuentum, cui nunc urbi Beneuentum | |
| nomen est, perfugerunt. ad triginta milia caesa aut capta | |
| Samnitium proditum memoriae est. | 5 |