consules egregia uictoria parta protinus inde ad Bouianum 9.28.1.1
oppugnandum legiones ducunt; ibique hiberna egerunt, 2.1
donec ab nouis consulibus, L. Papirio Cursore quintum
C. Iunio Bubulco iterum nominatus dictator C. Poetelius
cum M. Folio magistro equitum exercitum accepit. is, cum 3.1
audisset arcem Fregellanam ab Samnitibus captam, omisso
Bouiano ad Fregellas pergit; unde nocturna Samnitium
fuga sine certamine receptis Fregellis praesidioque ualido
imposito in Campaniam reditum maxime ad Nolam armis 5
repetendam. eo se intra moenia sub aduentum dictatoris 4.1
et Samnitium omnis multitudo et Nolana agrestis contulerat.
dictator urbis situ circumspecto, quo apertior aditus ad 5.1
moenia esset, omnia aedificia—et frequenter ibi habitabatur
—circumiecta muris incendit; nec ita multo post siue a
Poetelio dictatore siue ab C. Iunio consule—nam utrumque
traditur—Nola est capta. qui captae decus Nolae ad con- 6.1
sulem trahunt, adiciunt Atinam et Calatiam ab eodem
captas, Poetelium autem pestilentia orta claui figendi causa
dictatorem dictum.
Suessa et Pontiae eodem anno coloniae deductae sunt. 7.1
Suessa Auruncorum fuerat; Uolsci Pontias, insulam sitam
in conspectu litoris sui, incoluerant. et Interamnam Su- 8.1
casinam ut deduceretur colonia, senatus consultum factum
est; sed triumuiros creauere ac misere colonorum quattuor
milia insequentes consules M. Ualerius P. Decius.