| [M. Ualerio P. Decio coss.] profligato fere Samnitium bello, | 9.29.1.1 |
| priusquam ea cura decederet patribus Romanis, Etrusci belli | 2.1 |
| fama exorta est; nec erat ea tempestate gens alia, cuius | |
| secundum Gallicos tumultus arma terribiliora essent cum | |
| propinquitate agri tum multitudine hominum. itaque altero | 3.1 |
| consule in Samnio reliquias belli persequente P. Decius, | |
| qui grauiter aeger Romae restiterat, auctore senatu dicta- | |
| torem C. Iunium Bubulcum dixit. is, prout rei magnitudo | 4.1 |
| postulabat, omnes iuniores sacramento adigit, arma quaeque | |
| alia res poscit summa industria parat; nec tantis apparatibus | |
| elatus de inferendo bello agitat, quieturus haud dubie, nisi | |
| ultro arma Etrusci inferrent. eadem in comparando cohi- | 5.1 |
| bendoque bello consilia et apud Etruscos fuere; neutri | |
| finibus egressi. | |
| et censura clara eo anno Ap. Claudi et C. Plauti fuit; | |
| memoriae tamen felicioris ad posteros nomen Appi, quod | 6.1 |
| uiam muniuit et aquam in urbem duxit; eaque unus perfecit | 7.1 |
| quia ob infamem atque inuidiosam senatus lectionem uere- | |
| cundia uictus collega magistratu se abdicauerat, Appius iam | 8.1 |
| inde antiquitus insitam pertinaciam familiae gerendo solus | |
| censuram obtinuit. eodem Appio auctore Potitia gens, | 9.1 |
| cuius ad Aram Maximam Herculis familiare sacerdotium | |
| fuerat, seruos publicos ministerii delegandi causa sollemnia | |
| eius sacri docuerat. traditur inde, dictu mirabile et quod | 10.1 |
| dimouendis statu suo sacris religionem facere posset, cum | |
| duodecim familiae ea tempestate Potitiorum essent, puberes | |
| ad triginta, omnes intra annum cum stirpe exstinctos; nec | 11.1 |
| nomen tantum Potitiorum interisse sed censorem etiam | |
| [Appium] memori deum ira post aliquot annos luminibus | |
| captum. |