| itaque consules, qui eum annum secuti sunt, C. Iunius | 9.30.1.1 |
| Bubulcus tertium et Q. Aemilius Barbula iterum, initio anni | |
| questi apud populum deformatum ordinem praua lectione | |
| senatus, qua potiores aliquot lectis praeteriti essent, nega- | 2.1 |
| uerunt eam lectionem se, quae sine recti prauique discrimine | |
| ad gratiam ac libidinem facta esset, obseruaturos et senatum | |
| extemplo citauerunt eo ordine qui ante censores Ap. | |
| Claudium et C. Plautium fuerat. et duo imperia eo anno | 3.1 |
| dari coepta per populum, utraque pertinentia ad rem mili- | |
| tarem: unum, ut tribuni militum seni deni in quattuor | |
| legiones a populo crearentur, quae antea perquam paucis | |
| suffragio populi relictis locis dictatorum et consulum ferme | 5 |
| fuerant beneficia—tulere eam rogationem tribuni plebei | |
| L. Atilius C. Marcius—: alterum, ut duumuiros nauales | 4.1 |
| classis ornandae reficiendaeque causa idem populus iuberet; | |
| lator huius plebi sciti fuit M. Decius tribunus plebis. | |
| eiusdem anni rem dictu paruam praeterirem, ni ad re- | 5.1 |
| ligionem uisa esset pertinere. tibicines, quia prohibiti a | |
| proximis censoribus erant in aede Iouis uesci quod tradi- | |
| tum antiquitus erat, aegre passi Tibur uno agmine abierunt, | |
| adeo ut nemo in urbe esset qui sacrificiis praecineret. eius | 6.1 |
| rei religio tenuit senatum legatosque Tibur miserunt: [ut] | |
| darent operam ut ii homines Romanis restituerentur. Tibur- | 7.1 |
| tini benigne polliciti primum accitos eos in curiam hortati | |
| sunt uti reuerterentur Romam; postquam perpelli nequibant, | |
| consilio haud abhorrente ab ingeniis hominum eos adgre- | |
| diuntur. die festo alii alios per speciem celebrandarum cantu | 8.1 |
| epularum [causa] inuitant, et uino, cuius auidum ferme id | |
| genus est, oneratos sopiunt atque ita in plaustra somno | 9.1 |
| uinctos coniciunt ac Romam deportant; nec prius sensere | |
| quam plaustris in foro relictis plenos crapulae eos lux | |
| oppressit. tunc concursus populi factus, impetratoque ut | 10.1 |
| manerent, datum ut triduum quotannis ornati cum cantu | |
| atque hac quae nunc sollemnis est licentia per urbem uaga- | |
| rentur, restitutumque in aede uescendi ius iis qui sacris | |
| praecinerent. haec inter duorum ingentium bellorum curam | 5 |
| gerebantur. |