| consules inter se prouincias partiti: Iunio Samnites, | 9.31.1.1 |
| Aemilio nouum bellum Etruria sorte obuenit. in Samnio | 2.1 |
| Cluuiarum praesidium Romanum, quia nequiuerat ui capi, | |
| obsessum fame in deditionem acceperant Samnites uerberi- | |
| busque foedum in modum laceratos occiderant deditos. | |
| huic infensus crudelitati Iunius, nihil antiquius oppugna- | 3.1 |
| tione Cluuiana ratus, quo die adgressus est moenia, ui cepit | |
| atque omnes puberes interfecit. inde uictor exercitus | 4.1 |
| Bouianum ductus; caput hoc erat Pentrorum Samnitium, | |
| longe ditissimum atque opulentissimum armis uirisque. ibi, | 5.1 |
| quia haud tantum irarum erat, spe praedae milites accensi | |
| oppido potiuntur. minus itaque saeuitum in hostes est, | |
| praedae plus paene quam ex omni Samnio unquam egestum | |
| benigneque omnis militi concessa. | 5 |
| et postquam praepotentem armis Romanum nec acies | 6.1 |
| subsistere ullae nec castra nec urbes poterant, omnium | |
| principum in Samnio eo curae sunt intentae ut insidiis | |
| quaereretur locus, si qua licentia populando effusus exercitus | |
| excipi ac circumueniri posset. transfugae agrestes et captiui | 7.1 |
| quidam, pars forte, pars consilio oblati, congruentia ad con- | |
| sulem adferentes—quae et uera erant—pecoris uim ingentem | |
| in saltum auium compulsam esse, perpulerunt ut praedatum | |
| eo expeditae ducerentur legiones. ibi ingens hostium exer- | 8.1 |
| citus itinera occultus insederat et, postquam intrasse Romanos | |
| uidit saltum, repente exortus cum clamore ac tumultu in- | |
| cautos inuadit. et primo noua res trepidationem fecit, dum | 9.1 |
| arma capiunt, sarcinas congerunt in medium; dein post- | |
| quam, ut quisque liberauerat se onere aptaueratque armis, | |
| ad signa undique coibant et, notis ordinibus in uetere dis- | |
| ciplina militiae iam sine praecepto ullius sua sponte struebatur | 5 |
| acies, consul ad ancipitem maxime pugnam aduectus desilit | 10.1 |
| ex equo et Iouem Martemque atque alios testatur deos se | |
| nullam suam gloriam inde sed praedam militi quaerentem | |
| in eum locum deuenisse neque in se aliud quam nimiam | 11.1 |
| ditandi ex hoste militis curam reprehendi posse; ab eo se | |
| dedecore nullam rem aliam quam uirtutem militum uindica- | |
| turam. coniterentur modo uno animo omnes inuadere | 12.1 |
| hostem uictum acie, castris exutum, nudatum urbibus, ulti- | |
| mam spem furto insidiarum temptantem et loco non armis | |
| fretum. sed quem esse iam uirtuti Romanae inexpugnabilem | 13.1 |
| locum? Fregellana arx Soranaque et ubicumque iniquo | |
| successum erat loco memorabantur. | |
| his accensus miles, omnium immemor difficultatium, uadit | 14.1 |
| aduersus imminentem hostium aciem. ibi paulum laboris | |
| fuit, dum in aduersum cliuum erigitur agmen; ceterum | 15.1 |
| postquam prima signa planitiem summam ceperunt sensitque | |
| acies aequo se iam institisse loco, uersus extemplo est terror | |
| in insidiatores easdemque latebras, quibus se paulo ante | |
| texerant, palati atque inermes fuga repetebant. sed loca | 16.1 |
| difficilia hosti quaesita ipsos tum sua fraude impediebant. | |
| itaque ergo perpaucis effugium patuit; caesa ad uiginti milia | |
| hominum; uictorque Romanus ad oblatam ab hoste praedam | |
| pecorum discurrit. | 5 |