| Q. Fabius, insequentis | 9.33.1.1 |
| anni consul, bellum ad Sutrium excepit; collega Fabio | |
| C. Marcius Rutulus datus est; ceterum et Fabius supple- | 2.1 |
| mentum ab Roma adduxit et nouus exercitus domo accitus | |
| Etruscis uenit. | |
| permulti anni iam erant cum inter patricios magistratus | 3.1 |
| tribunosque nulla certamina fuerant, cum ex ea familia, †quae | |
| uelut fatales cum tribunis ac plebe erat,† certamen oritur. | |
| Ap. Claudius censor circumactis decem et octo mensibus, | 4.1 |
| quod Aemilia lege finitum censurae spatium temporis erat, | |
| cum C. Plautius collega eius magistratu se abdicasset, nulla | |
| ui compelli ut abdicaret potuit. P. Sempronius erat tri- | 5.1 |
| bunus plebis, qui finiendae censurae inter legitimum tempus | |
| actionem susceperat, non popularem magis quam iustam nec | |
| in uolgus quam optimo cuique gratiorem. is cum identidem | 6.1 |
| legem Aemiliam recitaret auctoremque eius Mam. Aemilium | |
| dictatorem laudibus ferret, qui quinquennalem ante [cen- | |
| suram] et longinquitate potestatem dominantem intra sex | |
| mensum et anni coegisset spatium, 'dic agedum' inquit, | 5 |
| 'Appi Claudi, quidnam facturus fueris, si eo tempore quo | 7.1 |
| C. Furius et M. Geganius censores fuerunt censor fuisses.' | |
| negare Appius interrogationem tribuni magno opere ad | 8.1 |
| causam pertinere suam; nam, etsi tenuerit lex Aemilia eos | |
| censores, quorum in magistratu lata esset, quia post illos | 9.1 |
| censores creatos eam legem populus iussisset, quodque post- | |
| remum iussisset id ius ratumque esset, non tamen aut se | |
| aut eorum quemquam, qui post eam legem latam creati | |
| censores essent, teneri ea lege potuisse. | 5 |