| haec sine ullius adsensu cauillante Appio 'en' inquit, | 9.34.1.1 |
| 'Quirites, illius Appi progenies, qui decemuirum in annum | |
| creatus altero anno se ipse creauit, tertio nec ab se nec ab | |
| ullo creatus priuatus fasces et imperium obtinuit, nec ante | 2.1 |
| continuando abstitit magistratu quam obruerent eum male | |
| parta, male gesta, male retenta imperia. haec est eadem | 3.1 |
| familia, Quirites, cuius ui atque iniuriis compulsi, extorres | |
| patria Sacrum montem cepistis; haec, aduersus quam tribu- | |
| nicium auxilium uobis comparastis; haec, propter quam duo | 4.1 |
| exercitus Auentinum insedistis; haec, quae fenebres leges, | |
| haec, quae agrarias semper impugnauit; haec conubia | 5.1 |
| patrum et plebis interrupit; haec plebi ad curules magis- | |
| tratus iter obsaepsit. hoc est nomen multo quam Tarqui- | |
| niorum infestius uestrae libertati. itane tandem, Appi | 6.1 |
| Claudi? cum centesimus iam annus sit ab Mam. Aemilio | |
| dictatore, tot censores fuerunt, nobilissimi fortissimique uiri, | |
| nemo eorum duodecim tabulas legit? nemo id ius esse, | |
| quod postremo populus iussisset, sciit? immo uero omnes | 7.1 |
| sciuerunt et ideo Aemiliae potius legi paruerunt quam illi | |
| antiquae qua primum censores creati erant, quia hanc | |
| postremam iusserat populus et quia, ubi duae contrariae | |
| leges sunt, semper antiquae obrogat noua. | 5 |
| an hoc dicis, Appi, non teneri Aemilia lege populum? | 8.1 |
| an populum teneri, te unum exlegem esse? tenuit Aemilia | 9.1 |
| lex uiolentos illos censores, C. Furium et M. Geganium, qui | |
| quid iste magistratus in re publica mali facere posset indi- | |
| carunt, cum ira finitae potestatis Mam. Aemilium, principem | |
| aetatis suae belli domique, aerarium fecerunt; tenuit dein- | 10.1 |
| ceps omnes censores intra centum annorum spatium; tenet | |
| C. Plautium, collegam tuum iisdem auspiciis, eodem iure | |
| creatum. an hunc non, ut qui optimo iure censor creatus | 11.1 |
| esset, populus creauit? tu unus eximius es in quo hoc | |
| praecipuum ac singulare ualeat? quem tu regem sacrifi- | 12.1 |
| ciorum crees? amplexus regni nomen, ut qui optimo iure | |
| rex Romae creatus sit, creatum se dicet. quem semestri | |
| dictatura, quem interregno quinque dierum contentum fore | |
| putes? quem claui figendi aut ludorum causa dictatorem | 5 |
| audacter crees? quam isti stolidos ac socordes uideri | 13.1 |
| creditis eos qui intra uicesimum diem ingentibus rebus | |
| gestis dictatura se abdicauerunt aut qui uitio creati abie- | |
| runt magistratu. quid ego antiqua repetam? nuper intra | 14.1 |
| decem annos C. Maenius dictator, quia, cum quaestiones | |
| seuerius quam quibusdam potentibus tutum erat exerceret, | |
| contagio eius quod quaerebat ipse criminis obiectata ab | |
| inimicis est, ut priuatus obuiam iret crimini, dictatura se | 5 |
| abdicauit. nolo ego istam in te modestiam; ne degenera- | 15.1 |
| ueris a familia imperiosissima [superbissima]; non die, non | |
| hora citius quam necesse est magistratu abieris, modo ne | |
| excedas finitum tempus. satis est aut diem aut mensem | 16.1 |
| censurae adicere? triennium, inquit, et sex menses ultra | |
| quam licet Aemilia lege censuram geram, et solus geram. | |
| hoc quidem iam regno simile est. | |
| an collegam subrogabis, quem ne in demortui quidem | 17.1 |
| locum subrogari fas est? paenitet enim, quod antiquissi- | 18.1 |
| mum sollemne et solum ab ipso, cui fit, institutum deo ab | |
| nobilissimus antistitibus eius sacri ad seruorum ministerium | |
| religiosus censor deduxisti, gens antiquior originibus urbis | 19.1 |
| huius, hospitio deorum immortalium sancta, propter te ac | |
| tuam censuram intra annum ab stirpe exstincta est, nisi | |
| uniuersam rem publicam eo nefario obstrinxeris, quod | |
| ominari etiam reformidat animus. urbs eo lustro capta est, | 20.1 |
| quo demortuo collega C. Iulio [censore], L. Papirius Cursor, | |
| ne abiret magistratu, M. Cornelium Maluginensem collegam | |
| subrogauit. et quanto modestior illius cupiditas fuit quam | 21.1 |
| tua, Appi? nec solus nec ultra finitum lege tempus L. | |
| Papirius censuram gessit; tamen neminem inuenit qui se | |
| postea auctorem sequeretur; omnes deinceps censores post | |
| mortem collegae se magistratu abdicarunt. te nec quod | 22.1 |
| dies exit censurae nec quod collega magistratu abiit nec lex | |
| nec pudor coercet: uirtutem in superbia, in audacia, in | |
| contemptu deorum hominumque ponis. | |
| ego te, Appi Claudi, pro istius magistratus maiestate ac | 23.1 |
| uerecundia quem gessisti, non modo manu uiolatum sed ne | |
| uerbo quidem inclementiori a me appellatum uellem; sed | 24.1 |
| et haec quae adhuc egi peruicacia tua et superbia coegit | |
| me loqui, et, nisi Aemiliae legi parueris, in uincula duci | |
| iubebo nec, cum ita comparatum a maioribus sit ut comitiis | 25.1 |
| censoriis, nisi duo confecerint legitima suffragia, non renun- | |
| tiato altero comitia differantur, ego te, qui solus censor | |
| creari non possis, solum censuram gerere nunc patiar.' | |
| haec taliaque cum dixisset, prendi censorem et in uincula | 26.1 |
| duci iussit. approbantibus sex tribunis actionem collegae, | |
| tres appellanti Appio auxilio fuerunt; summaque inuidia | |
| omnium ordinum solus censuram gessit. |