| dum ea Romae geruntur, iam Sutrium ab Etruscis obside- | 9.35.1.1 |
| batur consulique Fabio imis montibus ducenti ad ferendam | |
| opem sociis temptandasque munitiones, si qua posset, acies | |
| hostium instructa occurrit; quorum ingentem multitudinem | 2.1 |
| cum ostenderet subiecta late planities, consul, ut loco pauci- | |
| tatem suorum adiuuaret, flectit paululum in cliuos agmen | |
| —aspreta erant strata saxis—inde signa in hostem obuertit. | |
| Etrusci omnium praeterquam multitudinis suae qua sola | 3.1 |
| freti erant immemores proelium ineunt adeo raptim et auide, | |
| ut abiectis missilibus quo celerius manus consererent strin- | |
| gerent gladios uadentes in hostem. Romanus contra nunc | 4.1 |
| tela, nunc saxa, quibus eos adfatim locus ipse armabat, | |
| ingerere. igitur scuta galeaeque ictae cum etiam quos non | 5.1 |
| uolnerauerant turbarent—neque subire erat facile ad propio- | |
| rem pugnam neque missilia habebant quibus eminus rem | 6.1 |
| gererent—stantes et expositos ad ictus cum iam satis nihil | |
| tegeret, quosdam etiam pedem referentes fluctuantemque | |
| et instabilem aciem redintegrato clamore strictis gladiis | |
| hastati et principes inuadunt. eum impetum non tulerunt | 7.1 |
| Etrusci uersisque signis fuga effusa castra repetunt; sed | |
| equites Romani praeuecti per obliqua campi cum se fugien- | |
| tibus obtulissent, omisso ad castra itinere montes petunt; | |
| inde inermi paene agmine ac uexato uolneribus in siluam | 8.1 |
| Ciminiam penetratum. Romanus multis milibus Etrus- | |
| corum caesis, duodequadraginta signis militaribus captis, | |
| castris etiam hostium cum praeda ingenti potitur. tum de | |
| persequendo hoste agitari coeptum. | 5 |