| silua erat Ciminia magis tum inuia atque horrenda quam | 9.36.1.1 |
| nuper fuere Germanici saltus, nulli ad eam diem ne merca- | |
| torum quidem adita. eam intrare haud fere quisquam | |
| praeter ducem ipsum audebat; aliis omnibus cladis Caudinae | |
| nondum memoria aboleuerat. tum ex iis qui aderant, con- | 2.1 |
| sulis frater—M. Fabium, Caesonem alii, C. Claudium quidam | |
| matre eadem qua consulem genitum, tradunt—speculatum se | |
| iturum professus breuique omnia certa allaturum. Caere | 3.1 |
| educatus apud hospites, Etruscis inde litteris eruditus erat | |
| linguamque Etruscam probe nouerat. habeo auctores uolgo | |
| tum Romanos pueros, sicut nunc Graecis, ita Etruscis litteris | |
| erudiri solitos; sed propius est uero praecipuum aliquid | 4.1 |
| fuisse in eo qui se tam audaci simulatione hostibus immis- | |
| cuerit. seruus ei dicitur comes unus fuisse, nutritus una | |
| eoque haud ignarus linguae eiusdem; nec quicquam aliud | 5.1 |
| proficiscentes quam summatim regionis quae intranda erat | |
| naturam ac nomina principum in populis accepere, ne qua | |
| inter conloquia insigni nota haesitantes deprendi possent. | |
| iere pastorali habitu, agrestibus telis, falcibus gaesisque binis | 6.1 |
| armati. sed neque commercium linguae nec uestis armo- | |
| rumue habitus sic eos texit quam quod abhorrebat ab fide | |
| quemquam externum Ciminios saltus intraturum. usque | 7.1 |
| ad Camertes Umbros penetrasse dicuntur; ibi qui essent | |
| fateri Romanum ausum; introductumque in senatum con- | |
| sulis uerbis egisse de societate amicitiaque atque inde comi | 8.1 |
| hospitio acceptum nuntiare Romanis iussum commeatum | |
| exercitui dierum triginta praesto fore, si ea loca intrasset, | |
| iuuentutemque Camertium Umbrorum in armis paratam | |
| imperio futuram. | 5 |
| haec cum relata consuli essent, impedimentis prima | 9.1 |
| uigilia praemissis, legionibus post impedimenta ire iussis | |
| ipse substitit cum equitatu et luce orta postero die obequi- | 10.1 |
| tauit stationibus hostium, quae extra saltum dispositae erant; | |
| et cum satis diu tenuisset hostem, in castra sese recepit | |
| portaque altera egressus ante noctem agmen adsequitur. | |
| postero die luce prima iuga Ciminii montis tenebat; inde | 11.1 |
| contemplatus opulenta Etruriae arua milites emittit. ingenti | 12.1 |
| iam abacta praeda tumultuariae agrestium Etruscorum | |
| cohortes, repente a principibus regionis eius concitatae, | |
| Romanis occurrunt adeo incompositae ut uindices prae- | |
| darum prope ipsi praedae fuerint. caesis fugatisque his, | 13.1 |
| late depopulato agro uictor Romanus opulentusque rerum | |
| omnium copia in castra rediit. eo forte quinque legati cum | 14.1 |
| duobus tribunis plebis uenerant denuntiatum Fabio senatus | |
| uerbis ne saltum Ciminium transiret. laetati serius se | |
| quam ut impedire bellum possent uenisse, nuntii uictoriae | |
| Romam reuertuntur. | 5 |