dum haec in Etruria geruntur, consul alter C. Marcius 9.38.1.1
Rutulus Allifas de Samnitibus ui cepit. multa alia castella
uicique aut deleta hostiliter aut integra in potestatem uenere.
per idem tempus et classis Romana a P. Cornelio, quem 2.1
senatus maritimae orae praefecerat, in Campaniam acta cum
adpulsa Pompeios esset, socii inde nauales ad depopulandum
agrum Nucerinum profecti, proximis raptim uastatis unde
reditus tutus ad naues esset, dulcedine, ut fit, praedae 5
longius progressi exciuere hostes. palatis per agros nemo 3.1
obuius fuit, cum occidione occidi possent; redeuntes agmine
incauto haud procul nauibus adsecuti agrestes exuerunt
praeda, partem etiam occiderunt; quae superfuit caedi
trepida multitudo ad naues compulsa est. 5
profectio Q. Fabi trans Ciminiam siluam quantum Romae 4.1
terrorem fecerat, tam laetam famam in Samnium ad hostes
tulerat interclusum Romanum exercitum obsideri; cladis-
que imaginem Furculas Caudinas memorabant: eadem 5.1
temeritate auidam ulteriorum semper gentem in saltus inuios
deductam, saeptam non hostium magis armis quam locorum
iniquitatibus esse. iam gaudium inuidia quadam misce- 6.1
batur, quod belli Romani decus ab Samnitibus fortuna ad
Etruscos auertisset. itaque armis uirisque ad obterendum 7.1
C. Marcium consulem concurrunt, protinus inde Etruriam
per Marsos ac Sabinos petituri, si Marcius dimicandi potes-
tatem non faciat. obuius iis consul fuit. dimicatum 8.1
proelio utrimque atroci atque incerto euentu est et, cum
anceps caedes fuisset, aduersae tamen rei fama in Romanos
uertit ob amissos quosdam equestris ordinis tribunosque
militum atque unum legatum et, quod insigne maxime fuit, 5
consulis ipsius uolnus.
ob haec etiam aucta fama, ut solet, ingens terror patres 9.1
inuasit dictatoremque dici placebat; nec, quin Cursor
Papirius diceretur, in quo tum summa rei bellicae pone-
batur, dubium cuiquam erat. sed nec in Samnium nuntium 10.1
perferri omnibus infestis tuto posse nec uiuere Marcium
consulem satis fidebant. alter consul Fabius infestus pri- 11.1
uatim Papirio erat; quae ne ira obstaret bono publico,
legatos ex consularium numero mittendos ad eum senatus
censuit, qui sua quoque eum, non publica solum auctoritate 12.1
mouerent ut memoriam simultatium patriae remitteret.
profecti legati ad Fabium cum senatus consultum tradi- 13.1
dissent adiecissentque orationem conuenientem mandatis,
consul demissis in terram oculis tacitus ab incertis quidnam
acturus esset legatis recessit; nocte deinde silentio, ut mos 14.1
est, L. Papirium dictatorem dixit. cui cum ob animum
egregie uictum legati gratias agerent, obstinatum silentium
obtinuit ac sine responso ac mentione facti sui legatos
dimisit, ut appareret insignem dolorem ingenti comprimi 5
animo.
Papirius C. Iunium Bubulcum magistrum equitum dixit; 15.1
atque ei legem curiatam de imperio ferenti triste omen diem
diffidit, quod Faucia curia fuit principium, duabus insignis
cladibus, captae urbis et Caudinae pacis, quod utroque anno
eiusdem curiae fuerat principium. Macer Licinius tertia 16.1
etiam clade, quae ad Cremeram accepta est, abominandam
eam curiam facit.