| dictator postero die auspiciis repetitis | 9.39.1.1 |
| pertulit legem; et profectus cum legionibus ad terrorem | |
| traducti siluam Ciminiam exercitus nuper scriptis ad Longu- | |
| lam peruenit acceptisque a Marcio consule ueteribus militi- | 2.1 |
| bus in aciem copias eduxit. nec hostes detractare uisi | |
| pugnam. instructos deinde armatosque, cum ab neutris | |
| proelium inciperet, nox oppressit. quieti aliquamdiu nec | 3.1 |
| quis diffidentes uiribus nec hostem spernentes, statiua in | |
| propinquo habuere. | |
| †nam et cum Umbrorum exercitu acie depugnatum est; | 4.1 |
| fusi tamen magis quam caesi hostes, quia coeptam acriter | |
| non tolerarunt pugnam; et ad Uadimonis lacum† Etrusci | 5.1 |
| lege sacrata coacto exercitu, cum uir uirum legisset, quantis | |
| nunquam alias ante simul copiis simul animis dimicarunt; | |
| tantoque irarum certamine gesta res est ut ab neutra parte | 6.1 |
| emissa sint tela. gladiis pugna coepit et acerrime com- | |
| missa ipso certamine, quod aliquamdiu anceps fuit, accensa | |
| est, ut non cum Etruscis totiens uictis sed cum aliqua noua | |
| gente uideretur dimicatio esse. nihil ab ulla parte mouetur | 7.1 |
| fugae; cadunt antesignani et, ne nudentur propugnatoribus | |
| signa, fit ex secunda prima acies. ab ultimis deinde sub- | 8.1 |
| sidiis cietur miles; adeoque ad ultimum laboris ac periculi | |
| uentum est ut equites Romani omissis equis ad primos | |
| ordines peditum per arma, per corpora euaserint. ea uelut | |
| noua inter fessos exorta acies turbauit signa Etruscorum; | 5 |
| secuta deinde impetum eorum, utcumque adfecta erat, cetera | 9.1 |
| multitudo tandem perrumpit ordines hostium. tunc uinci | 10.1 |
| pertinacia coepta et auerti manipuli quidam; et, ut semel | |
| dedere hi terga, etiam <ceteri> certiorem capessere fugam. | |
| ille primum dies fortuna uetere abundantes Etruscorum | 11.1 |
| fregit opes; caesum in acie quod roboris fuit: castra eo | |
| impetu capta direptaque. |