| pari subinde periculo gloriaeque euentu bellum in Sam- | 9.40.1.1 |
| nitibus erat, qui, praeter ceteros belli apparatus, ut acies sua | |
| fulgeret nouis armorum insignibus fecerunt. duo exercitus | 2.1 |
| erant; scuta alterius auro, alterius argento caelauerunt; | |
| forma erat scuti: summum latius, qua pectus atque umeri | |
| teguntur, fastigio aequali; ad imum cuneatior mobilitatis | |
| causa. spongia pectori tegumentum et sinistrum crus ocrea | 3.1 |
| tectum. galeae cristatae, quae speciem magnitudini cor- | |
| porum adderent. tunicae auratis militibus uersicolores, | |
| argentatis linteae candidae. his dextrum cornu datum: | |
| illi in sinistro consistunt. notus iam Romanis apparatus | 4.1 |
| insignium armorum fuerat doctique a ducibus erant horridum | |
| militem esse debere, non caelatum auro et argento sed ferro | 5.1 |
| et animis fretum: quippe illa praedam uerius quam arma | |
| esse, nitentia ante rem, deformia inter sanguinem et uolnera. | |
| uirtutem esse militis decus: et omnia illa uictoriam sequi et | 6.1 |
| ditem hostem quamuis pauperis uictoris praemium esse. | |
| his Cursor uocibus instinctos milites in proelium ducit. | 7.1 |
| dextro ipse cornu consistit, sinistro praefecit magistrum | |
| equitum. simul est concursum, ingens fuit cum hoste cer- | 8.1 |
| tamen, non segnius inter dictatorem et magistrum equitum | |
| ab utra parte uictoria inciperet. prior forte Iunius commo- | 9.1 |
| uit hostem, laeuo dextrum cornu, sacratos more Samnitium | |
| milites eoque candida ueste et paribus candore armis in- | |
| signes; eos se Orco mactare Iunius dictitans, cum intulisset | |
| signa, turbauit ordines et haud dubie impulit aciem. quod | 10.1 |
| ubi sensit dictator, 'ab laeuone cornu uictoria incipiet' | |
| inquit 'et dextrum cornu, dictatoris acies, alienam pugnam | |
| sequetur, non partem maximam uictoriae trahet?' concitat | 11.1 |
| milites; nec peditum uirtuti equites aut legatorum studia | |
| ducibus cedunt. M. Ualerius a dextro, P. Decius ab laeuo | 12.1 |
| cornu, ambo consulares, ad equites in cornibus positos | |
| euehuntur adhortatique eos, ut partem secum capesserent | |
| decoris, in transuersa latera hostium incurrunt. is nouus | 13.1 |
| additus terror cum ex parte utraque circumuasisset aciem et | |
| ad terrorem hostium legiones Romanae redintegrato clamore | |
| intulissent gradum, tum fuga ab Samnitibus coepta. iam | 14.1 |
| strage hominum armorumque insignium campi repleri; ac | |
| primo pauidos Samnites castra sua accepere, deinde ne ea | |
| quidem retenta; captis direptisque ante noctem iniectus | |
| ignis. | 5 |
| dictator ex senatus consulto triumphauit, cuius triumpho | 15.1 |
| longe maximam speciem captiua arma praebuere. tantum | 16.1 |
| magnificentiae uisum in his, ut aurata scuta dominis argen- | |
| tariarum ad forum ornandum diuiderentur. inde natum | |
| initium dicitur fori ornandi ab aedilibus cum tensae duce- | |
| rentur. et Romani quidem ad honorem deum insignibus | 17.1 |
| armis hostium usi sunt: Campani ad superbiam et odio Sam- | |
| nitium gladiatores, quod spectaculum inter epulas erat, eo | |
| ornatu armarunt Samnitiumque nomine compellarunt. | |
| eodem anno cum reliquiis Etruscorum ad Perusiam, quae | 18.1 |
| et ipsa indutiarum fidem ruperat, Fabius consul nec dubia | |
| nec difficili uictoria dimicat. ipsum oppidum—nam ad | 19.1 |
| moenia uictor accessit—cepisset, ni legati dedentes urbem | |
| exissent. praesidio Perusiae imposito, legationibus Etruriae | 20.1 |
| amicitiam petentibus prae se Romam ad senatum missis | |
| consul praestantiore etiam quam dictator uictoria trium- | |
| phans urbem est inuectus; quin etiam deuictorum Sam- | 21.1 |
| nitium decus magna ex parte ad legatos, P. Decium et | |
| M. Ualerium, est uersum, quos populos proximis comitiis | |
| ingenti consensu consulem alterum, alterum praetorem | |
| declarauit. | 5 |