| Fabio ob egregie perdomitam Etruriam continuatur con- | 9.41.1.1 |
| sulatus; Decio collega datur. Ualerius praetor quartum | |
| creatus. consules partiti prouincias; Etruria Decio, Sam- | 2.1 |
| nium Fabio euenit. profectus ad Nuceriam Alfaternam, | 3.1 |
| cum pacem petentes, quod uti ea cum daretur noluissent, | |
| aspernatus esset, oppugnando ad deditionem subegit. cum | 4.1 |
| Samnitibus acie dimicatum. haud magno certamine hostes | |
| uicti; neque eius pugnae memoria tradita foret, ni Marsi | |
| eo primum proelio cum Romanis bellassent. secuti Mar- | |
| sorum defectionem Paeligni eandem fortunam habuerunt. | 5 |
| Decio quoque, alteri consuli, secunda belli fortuna erat. | 5.1 |
| Tarquiniensem metu subegerat frumentum exercitui praebere | |
| atque indutias in quadraginta annos petere. Uolsiniensium | 6.1 |
| castella aliquot ui cepit; quaedam ex his diruit ne recepta- | |
| culo hostibus essent; circumferendoque passim bello tantum | |
| terrorem sui fecit ut nomen omne Etruscum foedus ab | |
| consule peteret. ac de eo quidem nihil impetratum; | 7.1 |
| indutiae annuae datae. stipendium exercitu Romano ab | |
| hoste in eum annum pensum et binae tunicae in militem | |
| exactae; ea merces indutiarum fuit. | |
| tranquillas res iam <in> Etruscis turbauit repentina | 8.1 |
| defectio Umbrorum, gentis integrae a cladibus belli, nisi | |
| quod transitum exercitus ager senserat. ii concitata omni | 9.1 |
| iuuentute sua et magna parte Etruscorum ad rebellionem | |
| compulsa tantum exercitum fecerant ut relicto post se in | |
| Etruria Decio ad oppugnandam inde Romam ituros, magni- | |
| fice de se ac contemptim de Romanis loquentes, iactarent. | 5 |
| quod inceptum eorum ubi ad Decium consulem perlatum | 10.1 |
| est, ad urbem ex Etruria magnis itineribus pergit et in agro | |
| Pupiniensi ad famam intentus hostium consedit. nec | 11.1 |
| Romae spernebatur Umbrorum bellum; et ipsae minae | |
| metum fecerant expertis Gallica clade quam intutam urbem | |
| incolerent. itaque legati ad Fabium consulem missi sunt, | 12.1 |
| ut, si quid laxamenti a bello Samnitium esset, in Umbriam | |
| propere exercitum duceret. dicto paruit consul magnisque | 13.1 |
| itineribus ad Meuaniam, ubi tum copiae Umbrorum erant, | |
| perrexit. | |
| repens aduentus consulis, quem procul Umbria in Samnio | 14.1 |
| bello alio occupatum crediderant, ita exterruit Umbros ut | |
| alii recedendum ad urbes munitas, quidam omittendum bel- | |
| lum censerent; plaga una—Materinam ipsi appellant—non | 15.1 |
| continuit modo ceteros in armis sed confestim ad certamen | |
| egit. castra uallantem Fabium adorti sunt. quos ubi | 16.1 |
| effusos ruere in munimenta consul uidit, reuocatos milites | |
| ab opere, prout loci natura tempusque patiebatur, ita | |
| instruxit; cohortatusque praedicatione uera qua in Tuscis, | |
| qua in Samnio partorum decorum, exiguam appendicem | 5 |
| Etrusci belli conficere iubet et uocis impiae poenas expe- | |
| tere, qua se urbem Romanam oppugnaturos minati sunt. | |
| haec tanta sunt alacritate militum audita ut clamor sua | 17.1 |
| sponte ortus loquentem interpellauerit ducem. ante impe- | |
| rium deinde concentu tubarum ac cornuum cursu effuso in | |
| hostem feruntur. non tamquam in uiros aut armatos | 18.1 |
| incurrunt; mirabilia dictu, signa primo eripi coepta signi- | |
| feris, deinde ipsi signiferi trahi ad consulem armatique | |
| milites ex acie in aciem transferri et, sicubi est certamen, | |
| scutis magis quam gladiis geritur res; umbonibus incussaque | 19.1 |
| ala sternuntur hostes. plus capitur hominum quam caeditur | |
| atque una uox ponere arma iubentium per totam fertur | |
| aciem. itaque inter ipsum certamen facta deditio est a | 20.1 |
| primis auctoribus belli. postero insequentibusque diebus | |
| et ceteri Umbrorum populi deduntur: Ocriculani sponsione | |
| in amicitiam accepti. |