| Fabius, alienae sortis uictor belli, in suam prouinciam | 9.42.1.1 |
| exercitum reduxit. itaque ei ob res tam feliciter gestas, | 2.1 |
| sicut priore anno populus continuauerat consulatum, ita | |
| senatus in insequentem annum, quo Ap. Claudius L. Uolum- | |
| nius consules fuerunt, prorogauit maxime Appio aduersante | |
| imperium. | 5 |
| Appium censorem petisse consulatum comitiaque eius ab | 3.1 |
| L. Furio tribuno plebis interpellata, donec se censura abdi- | |
| carit, in quibusdam annalibus inuenio. creatus consul, | 4.1 |
| cum collegae nouum bellum, Sallentini hostes decernerentur, | |
| Romae mansit ut urbanis artibus opes augeret quando belli | |
| decus penes alios esset. | |
| Uolumnium prouinciae haud paenituit. multa secunda | 5.1 |
| proelia fecit; aliquot urbes hostium ui cepit. praedae | |
| erat largitor et benignitatem per se gratam comitate adiu- | |
| uabat militemque his artibus fecerat et periculi et laboris | |
| auidum. | 5 |
| Q. Fabius pro consule ad urbem Allifas cum Samnitium | 6.1 |
| exercitu signis conlatis confligit. minime ambigua res fuit; | |
| fusi hostes atque in castra compulsi; nec castra forent | |
| retenta, ni exiguum superfuisset diei; ante noctem tamen | |
| sunt circumsessa et nocte custodita ne quis elabi posset. | 5 |
| postero die uixdum luce certa deditio fieri coepta et pacti | 7.1 |
| qui Samnitium forent ut cum singulis uestimentis emit- | |
| terentur; ii omnes sub iugum missi. sociis Samnitium | 8.1 |
| nihil cautum; ad septem milia sub corona ueniere. qui se | |
| ciuem Hernicum dixerat seorsus in custodia habitus; eos | 9.1 |
| omnes Fabius Romam ad senatum misit; et cum quaesitum | |
| esset dilectu an uoluntarii pro Samnitibus aduersus Romanos | |
| bellassent, per Latinos populos custodiendi dantur, iussique | 10.1 |
| eam integram rem noui consules P. Cornelius Aruina | |
| Q. Marcius Tremulus—hi enim iam creati erant—ad senatum | |
| referre. id aegre passi Hernici; concilium populorum | 11.1 |
| omnium habentibus Anagninis in circo quem Maritimum | |
| uocant, praeter Aletrinatem Ferentinatemque et Uerulanum | |
| omnes Hernici nominis populo Romano bellum indixerunt. |