| in Samnio quoque, quia decesserat inde Fabius, noui | 9.43.1.1 |
| motus exorti. Calatia et Sora praesidiaque quae in his | |
| Romana erant expugnata et in captiuorum corpora militum | |
| foede saeuitum. itaque eo P. Cornelius cum exercitu | |
| missus. Marcio noui hostes—iam enim Anagninis Herni- | 2.1 |
| cisque aliis bellum iussum erat—decernuntur. primo ita | 3.1 |
| omnia opportuna loca hostes inter consulum castra inter- | |
| ceperunt ut peruadere expeditus nuntius non posset et per | 4.1 |
| aliquot dies incerti rerum omnium suspensique de statu | |
| alterius uterque consul ageret, Romamque is metus mana- | |
| ret, adeo ut omnes iuniores sacramento adigerentur atque | |
| ad subita rerum duo iusti scriberentur exercitus. ceterum | 5.1 |
| Hernicum bellum nequaquam pro praesenti terrore ac | |
| uetusta gentis gloria fuit: nihil usquam dictu dignum ausi, | 6.1 |
| trinis castris intra paucos dies exuti, triginta dierum indutias | |
| ita ut ad senatum Romam legatos mitterent pacti sunt | |
| bimestri stipendio frumentoque et singulis in militem tunicis. | |
| ab senatu ad Marcium reiecti, cui senatus consulto per- | 7.1 |
| missum de Hernicis erat; isque eam gentem in deditionem | |
| accepit. | |
| et in Samnio alter consul superior uiribus, locis impe- | |
| ditior erat. omnia itinera obsaepserant hostes saltusque | 8.1 |
| peruios ceperant ne qua subuehi commeatus possent; neque | |
| eos, cum cottidie signa in aciem consul proferret, elicere ad | 9.1 |
| certamen poterat, satisque apparebat neque Samnitem certa- | |
| men praesens nec Romanum dilationem belli laturum. | |
| aduentus Marci, qui Hernicis subactis maturauit collegae | 10.1 |
| uenire auxilio, moram certaminis hosti exemit. nam ut | 11.1 |
| qui ne alteri quidem exercitui se ad certamen credidissent | |
| pares, coniungi utique passi duos consulares exercitus nihil | |
| crederent superesse spei, aduenientem incomposito agmine | |
| Marcium adgrediuntur. raptim conlatae sarcinae in medium | 12.1 |
| et, prout tempus patiebatur, instructa acies. clamor primum | |
| in statiua perlatus, dein conspectus procul puluis tumultum | |
| apud alterum consulem in castris fecit; isque confestim | 13.1 |
| arma capere iussis raptimque eductis in aciem militibus | |
| transuersam hostium aciem atque alio certamine occupatam | |
| inuadit, clamitans summum flagitium fore, si alterum exer- | 14.1 |
| citum utriusque uictoriae compotem sinerent fieri nec ad se | |
| sui belli uindicarent decus. qua impetum dederat, per- | 15.1 |
| rumpit aciemque per mediam in castra hostium tendit et | |
| uacua defensoribus capit atque incendit. quae ubi flagrantia | 16.1 |
| Marcianus miles conspexit et hostes respexere, tum passim | |
| fuga coepta Samnitium fieri; sed omnia obtinet caedes nec | |
| in ullam partem tutum perfugium est. | |
| iam triginta milibus hostium caesis signum receptui con- | 17.1 |
| sules dederant colligebantque in unum copias inuicem inter | |
| se gratantes, cum repente uisae procul hostium nouae | |
| cohortes, quae in supplementum scriptae fuerant, integra- | |
| uere caedem. in quas nec iussu consulum nec signo | 18.1 |
| accepto uictores uadunt, malo tirocinio imbuendum Sam- | |
| nitem clamitantes. indulgent consules legionum ardori, ut | 19.1 |
| qui probe scirent nouum militem hostium inter perculsos | |
| fuga ueteranos ne temptando quidem satis certamini fore. | |
| nec eos opinio fefellit: omnes Samnitium copiae, ueteres | 20.1 |
| nouaeque, montes proximos fuga capiunt. eo et Romana | |
| erigitur acies, nec quicquam satis tuti loci uictis est et de | |
| iugis, quae ceperant, funduntur; iamque una uoce omnes | |
| pacem petebant. tum trium mensum frumento imperato | 21.1 |
| et annuo stipendio ac singulis in militem tunicis ad senatum | |
| pacis oratores missi. | |
| Cornelius in Samnio relictus: Marcius de Hernicis | 22.1 |
| triumphans in urbem rediit statuaque equestris in foro | |
| decreta est, quae ante templum Castoris posita est. Herni- | 23.1 |
| corum tribus populis, Aletrinati Uerulano Ferentinati, quia | |
| maluerunt quam ciuitatem, suae leges redditae conubiumque | |
| inter ipsos, quod aliquamdiu soli Hernicorum habuerunt, | |
| permissum. Anagninis quique arma Romanis intulerant | 24.1 |
| ciuitas sine suffragii latione data: concilia conubiaque | |
| adempta et magistratibus praeter quam sacrorum curatione | |
| interdictum. | |
| eodem anno aedes Salutis a C. Iunio Bubulco censore | 25.1 |
| locata est, quam consul bello Samnitium uouerat. ab | |
| eodem collegaque eius M. Ualerio Maximo uiae per agros | |
| publica impensa factae. et cum Carthaginiensibus eodem | 26.1 |
| anno foedus tertio renouatum legatisque eorum, qui ad id | |
| uenerant, comiter munera missa. |