| P. Sulpicio Sauerrione P. Sempronio Sopho consulibus | 9.45.1.1 |
| Samnites, seu finem seu dilationem belli quaerentes, legatos | |
| de pace Romam misere. quibus suppliciter agentibus re- | |
| sponsum est, nisi saepe bellum parantes pacem petissent | 2.1 |
| Samnites, oratione ultro citro habita de pace transigi po- | |
| tuisse: nunc, quando uerba uana ad id locorum fuerint, | |
| rebus standum esse. P. Sempronium consulem cum exer- | 3.1 |
| citu breui in Samnio fore; eum, ad bellum pacemne inclinent | |
| animi, falli non posse; comperta omnia senatui relaturum; | |
| decedentem ex Samnio consulem legati sequerentur. eo | 4.1 |
| anno cum pacatum Samnium exercitus Romanus benigne | |
| praebito commeatu peragrasset, foedus antiquum Samniti- | |
| bus redditum. | |
| ad Aequos inde, ueteres hostes, ceterum per multos | 5.1 |
| annos sub specie infidae pacis quietos, uersa arma Romana, | |
| quod incolumi Hernico nomine missitauerant simul cum iis | |
| Samniti auxilia et post Hernicos subactos uniuersa prope | 6.1 |
| gens sine dissimulatione consilii publici ad hostes desciue- | |
| rat; et postquam icto Romae cum Samnitibus foedere | |
| fetiales uenerant res repetitum, temptationem aiebant esse | |
| ut terrore incusso belli Romanos se fieri paterentur; quod | 7.1 |
| quanto opere optandum foret, Hernicos docuisse, cum qui- | |
| bus licuerit suas leges Romanae ciuitati praeoptauerint; | |
| quibus legendi quid mallent copia non fuerit, pro poena | 8.1 |
| necessariam ciuitatem fore. ob haec uolgo in conciliis | |
| iactata populus Romanus bellum fieri Aequis iussit; con- | 9.1 |
| sulesque ambo ad nouum profecti bellum quattuor milia a | |
| castris hostium consederunt. | |
| Aequorum exercitus, ut qui suo nomine permultos annos | 10.1 |
| imbelles egissent, tumultuario similis sine ducibus certis, | |
| sine imperio trepidare. alius exeundum in aciem, alii | 11.1 |
| castra tuenda censent: mouet plerosque uastatio futura | |
| agrorum ac deinceps cum leuibus praesidiis urbium relicta- | |
| rum excidia. itaque postquam inter multas sententias | 12.1 |
| una, quae omissa cura communium ad respectum suarum | |
| quemque rerum uertit, est audita, ut prima uigilia diuersi | 13.1 |
| e castris ad deportanda omnia tuendosque moenibus <se> | |
| in urbes abirent, cuncti eam sententiam ingenti adsensu | |
| accepere. palatis hostibus per agros prima luce Romani | 14.1 |
| signis prolatis in acie consistunt et, ubi nemo obuius ibat, | |
| pleno gradu ad castra hostium tendunt; ceterum postquam | 15.1 |
| ibi neque stationes pro portis nec quemquam in uallo nec | |
| fremitum consuetum castrorum animaduerterunt, insolito | |
| silentio moti metu insidiarum subsistunt. transgressi deinde | 16.1 |
| uallum cum deserta omnia inuenissent pergunt hostem | |
| uestigiis sequi; sed uestigia in omnes aeque ferentia partes, | |
| ut in dilapsis passim, primo errorem faciebant. post per | 17.1 |
| exploratores compertis hostium consiliis, ad singulas urbes | |
| circumferendo bello unum et triginta oppida intra dies | |
| quinquaginta, omnia oppugnando, ceperunt; quorum plera- | |
| que diruta atque incensa nomenque Aequorum prope ad inter- | 5 |
| necionem deletum. de Aequis triumphatum; exemploque | 18.1 |
| eorum clades fuit, ut Marrucini Marsi Paeligni Frentani | |
| mitterent Romam oratores pacis petendae amicitiaeque. | |
| his populis foedus petentibus datum. |