| eodem anno Cn. Flauius Cn. filius scriba, patre libertino | 9.46.1.1 |
| humili fortuna ortus, ceterum callidus uir et facundus, aedilis | |
| curulis fuit. inuenio in quibusdam annalibus, cum appareret | 2.1 |
| aedilibus fierique se pro tribu aedilem uideret neque accipi | |
| nomen quia scriptum faceret, tabulam posuisse et iurasse | |
| se scriptum non facturum; quem aliquanto ante desisse | 3.1 |
| scriptum facere arguit Macer Licinius tribunatu ante gesto | |
| triumuiratibusque, nocturno altero, altero coloniae dedu- | |
| cendae. ceterum, id quod haud discrepat, contumacia | 4.1 |
| aduersus contemnentes humilitatem suam nobiles certauit; | |
| ciuile ius, repositum in penetralibus pontificum, euolgauit | 5.1 |
| fastosque circa forum in albo proposuit, ut quando lege agi | |
| posset sciretur; aedem Concordiae in area Uolcani summa | 6.1 |
| inuidia nobilium dedicauit; coactusque consensu populi | |
| Cornelius Barbatus pontifex maximus uerba praeire, cum | |
| more maiorum negaret nisi consulem aut imperatorem posse | |
| templum dedicare. itaque ex auctoritate senatus latum ad | 7.1 |
| populum est ne quis templum aramue iniussu senatus aut | |
| tribunorum plebei partis maioris dedicaret.—haud memo- | 8.1 |
| rabilem rem per se, nisi documentum sit aduersus superbiam | |
| nobilium plebeiae libertatis, referam. ad collegam aegrum | 9.1 |
| uisendi causa Flauius cum uenisset consensuque nobilium | |
| adulescentium, qui ibi adsidebant, adsurrectum ei non es- | |
| set, curulem adferri sellam eo iussit ac sede honoris sui | |
| anxios inuidia inimicos spectauit.—ceterum Flauium dixe- | 10.1 |
| rat aedilem forensis factio, Ap. Claudi censura uires nacta, | |
| qui senatum primus libertinorum filiis lectis inquinauerat | |
| et, posteaquam eam lectionem nemo ratam habuit nec in | 11.1 |
| curia adeptus erat quas petierat opes urbanas, humilibus | |
| per omnes tribus diuisis forum et campum corrupit; tan- | 12.1 |
| tumque Flaui comitia indignitatis habuerunt ut plerique | |
| nobilium anulos aureos et phaleras deponerent. ex eo | 13.1 |
| tempore in duas partes discessit ciuitas; aliud integer | |
| populus, fautor et cultor bonorum, aliud forensis factio | |
| tenebat, donec Q. Fabius et P. Decius censores facti et | 14.1 |
| Fabius simul concordiae causa, simul ne humillimorum in | |
| manu comitia essent, omnem forensem turbam excretam | |
| in quattuor tribus coniecit urbanasque eas appellauit. | |
| adeoque eam rem acceptam gratis animis ferunt ut | 15.1 |
| Maximi cognomen, quod tot uictoriis non pepererat hac | |
| ordinum temperatione pareret. ab eodem institutum dici- | |
| tur ut equites idibus Quinctilibus transueherentur. |