| L. Genucio Ser. Cornelio consulibus ab externis ferme | 10.1.1.1 |
| bellis otium fuit. Soram atque Albam coloniae deductae. | |
| Albam in Aequos sex milia colonorum scripta: Sora agri | 2.1 |
| Uolsci fuerat sed possederant Samnites; eo quattuor milia | |
| hominum missa. eodem anno Arpinatibus Trebulanisque | 3.1 |
| ciuitas data. Frusinates tertia parte agri damnati, quod | |
| Hernicos ab eis sollicitatos compertum, capitaque coniura- | |
| tionis eius quaestione ab consulibus ex senatus consulto | |
| habita uirgis caesi ac securi percussi. tamen ne prorsus | 4.1 |
| imbellem agerent annum, parua expeditio in Umbria facta | |
| est, quod nuntiabatur ex spelunca quadam excursiones | |
| armatorum in agros fieri. in eam speluncam penetratum | 5.1 |
| cum signis est et ex ea, loco obscuro, multa uolnera accepta | |
| maximeque lapidum ictu, donec altero specus eius ore— | |
| nam peruius erat—inuento utraeque fauces congestis lignis | |
| accensae. ita intus fumo ac uapore ad duo milia armato- | 6.1 |
| rum, ruentia nouissime in ipsas flammas, dum euadere | |
| tendunt, absumpta. | |
| M. Liuio Dentre <M.> Aemilio consulibus redintegratum | 7.1 |
| Aequicum bellum. coloniam aegre patientes uelut arcem | |
| suis finibus impositam, summa ui expugnare adorti ab ipsis | |
| colonis pelluntur. ceterum tantum Romae terrorem fecere, | 8.1 |
| quia uix credibile erat tam adfectis rebus solos per se Aequos | |
| ad bellum coortos, ut tumultus eius causa dictator diceretur | |
| C. Iunius Bubulcus. cum M. Titinio magistro equitum | 9.1 |
| profectus primo congressu Aequos subegit ac die octauo | |
| triumphans in urbem cum redisset aedem Salutis, quam | |
| consul uouerat censor locauerat, dictator dedicauit. |