L. Genucio Ser. Cornelio consulibus ab externis ferme 10.1.1.1
bellis otium fuit. Soram atque Albam coloniae deductae.
Albam in Aequos sex milia colonorum scripta: Sora agri 2.1
Uolsci fuerat sed possederant Samnites; eo quattuor milia
hominum missa. eodem anno Arpinatibus Trebulanisque 3.1
ciuitas data. Frusinates tertia parte agri damnati, quod
Hernicos ab eis sollicitatos compertum, capitaque coniura-
tionis eius quaestione ab consulibus ex senatus consulto
habita uirgis caesi ac securi percussi. tamen ne prorsus 4.1
imbellem agerent annum, parua expeditio in Umbria facta
est, quod nuntiabatur ex spelunca quadam excursiones
armatorum in agros fieri. in eam speluncam penetratum 5.1
cum signis est et ex ea, loco obscuro, multa uolnera accepta
maximeque lapidum ictu, donec altero specus eius ore—
nam peruius erat—inuento utraeque fauces congestis lignis
accensae. ita intus fumo ac uapore ad duo milia armato- 6.1
rum, ruentia nouissime in ipsas flammas, dum euadere
tendunt, absumpta.
M. Liuio Dentre <M.> Aemilio consulibus redintegratum 7.1
Aequicum bellum. coloniam aegre patientes uelut arcem
suis finibus impositam, summa ui expugnare adorti ab ipsis
colonis pelluntur. ceterum tantum Romae terrorem fecere, 8.1
quia uix credibile erat tam adfectis rebus solos per se Aequos
ad bellum coortos, ut tumultus eius causa dictator diceretur
C. Iunius Bubulcus. cum M. Titinio magistro equitum 9.1
profectus primo congressu Aequos subegit ac die octauo
triumphans in urbem cum redisset aedem Salutis, quam
consul uouerat censor locauerat, dictator dedicauit.