| nuntiata ea clades Romam maiorem quam res erat terro- | 10.4.1.1 |
| rem exciuit; nam ut exercitu deleto ita iustitium indictum, | |
| custodiae in portis, uigiliae uicatim exactae, arma, tela in | 2.1 |
| muros congesta. omnibus iunioribus sacramento adactis | 3.1 |
| dictator ad exercitum missus omnia spe tranquilliora et | |
| composita magistri equitum cura, castra in tutiorem locum | |
| redacta, cohortes quae signa amiserant extra uallum sine | 4.1 |
| tentoriis destitutas inuenit, exercitum auidum pugnae, quo | |
| maturius ignominia aboleretur. itaque confestim castra | 5.1 |
| inde in agrum Rusellanum promouit. eo et hostes secuti, | 6.1 |
| quamquam ex bene gesta re summam et in aperto certamine | |
| uirium spem habebant, tamen insidiis quoque, quas feliciter | |
| experti erant, hostem temptant. tecta semiruta uici per | 7.1 |
| uastationem agrorum deusti haud procul castris Romanorum | |
| aberant. ibi abditis armatis pecus in conspectu praesidii | |
| Romani, cui praeerat Cn. Fuluius legatus, propulsum. ad | 8.1 |
| quam inlecebram cum moueretur nemo ab Romana statione, | |
| pastorum unus progressus sub ipsas munitiones inclamat | |
| alios, cunctanter ab ruinis uici pecus propellentes, quid | |
| cessarent cum per media castra Romana tuto agere possent. | 5 |
| haec cum legato Caerites quidam interpretarentur et per | 9.1 |
| omnes manipulos militum indignatio ingens esset nec tamen | |
| iniussu mouere auderent, iubet peritos linguae attendere | |
| animum, pastorum sermo agresti an urbano propior esset. | |
| cum referrent sonum linguae et corporum habitum et nito- | 10.1 |
| rem cultiora quam pastoralia esse, 'ite igitur, dicite' inquit, | |
| 'detegant nequiquam conditas insidias: omnia scire Roma- | |
| num nec magis iam dolo capi quam armis uinci posse.' | |
| haec ubi audita sunt et ad eos qui consederant in insidiis | 11.1 |
| perlata, consurrectum repente ex latebris est et in patentem | |
| ad conspectum undique campum prolata signa. uisa legato | 12.1 |
| maior acies quam quae ab suo praesidio sustineri posset; | |
| itaque propere ad dictatorem auxilia accitum mittit; interea | |
| ipse impetus hostium sustinet. |