| nuntio allato dictator signa ferri ac sequi iubet armatos; | 10.5.1.1 |
| sed celeriora prope omnia imperio erant; rapta extemplo | 2.1 |
| signa armaque, et uix ab impetu et cursu tenebantur. cum | |
| ira ab accepta nuper clade stimulabat, tum concitatior | |
| accidens clamor ab increscente certamine. urgent itaque | 3.1 |
| alii alios hortanturque signiferos ut ocius eant. quo magis | |
| festinantes uidet dictator, eo impensius retentat agmen ac | |
| sensim incedere iubet. Etrusci contra, principio exciti | 4.1 |
| pugnae, omnibus copiis aderant; et super alios alii nuntiant | |
| dictatori omnes legiones Etruscorum capessisse pugnam nec | |
| iam ab suis resisti posse, et ipse cernit ex superiore loco in | |
| quanto discrimine praesidium esset. ceterum satis fretus | 5.1 |
| esse etiam nunc tolerando certamini legatum nec se procul | |
| abesse periculi uindicem, quam maxime uolt fatigari hostem | |
| ut integris adoriatur uiribus fessos. quamquam lente pro- | 6.1 |
| cedunt, iam tamen ad impetum capiundum, equiti utique, | |
| modicum erat spatium. prima incedebant signa legionum, | |
| ne quid occultum aut repentinum hostis timeret; sed reli- | |
| querat interualla inter ordines peditum, qua satis laxo spatio | 5 |
| equi permitti possent. pariter sustulit clamorem acies et | 7.1 |
| emissus eques libero cursu in hostem inuehitur incomposi- | |
| tisque aduersus equestrem procellam subitum pauorem | |
| offundit. itaque, ut prope serum auxilium iam paene cir- | 8.1 |
| cumuentis, ita uniuersa requies data est. integri accepere | |
| pugnam nec ea ipsa longa aut anceps fuit. fusi hostes | 9.1 |
| castra repetunt inferentibusque iam signa Romanis cedunt | |
| et in ultimam castrorum partem conglobantur. haerent | 10.1 |
| fugientes in angustiis portarum; pars magna aggerem ual- | |
| lumque conscendit, si aut ex superiore loco tueri se aut | |
| superare aliqua et euadere posset. forte quodam loco male | 11.1 |
| densatus agger pondere superstantium in fossam procubuit | |
| atque ea, cum deos pandere uiam fugae conclamassent, | |
| plures inermes quam armati euadunt. | |
| hoc proelio fractae iterum Etruscorum uires, et pacto | 12.1 |
| annuo stipendio et duum mensum frumento permissum ab | |
| dictatore ut de pace legatos mitterent Romam. pax negata, | |
| indutiae biennii datae. dictator triumphans in urbem | 13.1 |
| rediit.—habeo auctores sine ullo memorabili proelio paca- | |
| tam ab dictatore Etruriam esse seditionibus tantum Arreti- | |
| norum compositis et Cilnio genere cum plebe in gratiam | |
| reducto.—consul ex dictatura factus M. Ualerius. non | 14.1 |
| petentem atque adeo etiam absentem creatum tradidere | |
| quidam et per interregem ea comitia facta; id unum non | |
| ambigitur consulatum cum Apuleio Pansa gessisse. |