M. Ualerio et Q. Apuleio consulibus satis pacatae foris 10.6.1.1
res fuere: Etruscum aduersae belli res et indutiae quietum 2.1
tenebant; Samnitem multorum annorum cladibus domitum
hauddum foederis noui paenitebat; Romae quoque plebem
quietam exonerata[m deducta] in colonias multitudo prae-
stabat. tamen ne undique tranquillae res essent, certamen 3.1
iniectum inter primores ciuitatis, patricios plebeiosque, ab
tribunis plebis Q. et Cn. Ogulniis, qui undique criminando- 4.1
rum patrum apud plebem occasionibus quaesitis, postquam
alia frustra temptata erant, eam actionem susceperunt qua
non infimam plebem accenderent sed ipsa capita plebis,
consulares triumphalesque plebeios, quorum honoribus nihil 5.1
praeter sacerdotia, quae nondum promiscua erant, deesset.
rogationem ergo promulgarunt ut, cum quattuor augures, 6.1
quattuor pontifices ea tempestate essent placeretque augeri
sacerdotum numerum, quattuor pontifices, quinque au-
gures, de plebe omnes, adlegerentur.—quemadmodum ad 7.1
quattuor augurum numerum nisi morte duorum id redigi
collegium potuerit, non inuenio, cum inter augures constet
imparem numerum debere esse, ut tres antiquae tribus,
Ramnes, Titienses, Luceres, suum quaeque augurem habeant 5
aut, si pluribus sit opus, pari inter se numero sacerdotes 8.1
multiplicent; sicut multiplicati sunt cum ad quattuor quin-
que adiecti nouem numerum, ut terni in singulas essent,
expleuerunt.—ceterum quia de plebe adlegebantur, iuxta 9.1
eam rem aegre passi patres quam cum consulatum uolgari
uiderent. simulabant ad deos id magis quam ad se perti- 10.1
nere: ipsos uisuros ne sacra sua polluantur; id se optare
tantum ne qua in rem publicam clades ueniat. minus 11.1
autem tetendere, adsueti iam in tali genere certaminum uinci;
et cernebant aduersarios non, id quod olim uix sperauerint,
adfectantes magnos honores sed omnia iam in quorum spem
dubiam erat certatum adeptos, multiplices consulatus cen- 5
surasque et triumphos.