| certatum tamen suadenda dissuadendaque lege inter Ap. | 10.7.1.1 |
| Claudium maxime ferunt et inter P. Decium Murem. qui | 2.1 |
| cum eadem ferme de iure patrum ac plebis quae pro lege | |
| Licinia quondam contraque eam dicta erant cum plebeiis | |
| consulatus rogabatur disseruissent, rettulisse dicitur Decius | 3.1 |
| parentis sui speciem, qualem eum multi qui in contione | |
| erant uiderant, incinctum Gabino cultu super telum stantem, | |
| quo se habitu pro populo ac legionibus Romanis deuo- | |
| uisset: tum P. Decium consulem purum piumque deis | 4.1 |
| immortalibus uisum aeque ac si T. Manlius collega eius | |
| deuoueretur; eundem P. Decium qui sacra publica populi | 5.1 |
| Romani faceret legi rite non potuisse? id esse periculum | |
| ne suas preces minus audirent di quam Ap. Claudi? castius | |
| eum sacra priuata facere et religiosius deos colere quam se? | |
| quem paenitere uotorum quae pro re publica nuncupauerint | 6.1 |
| tot consules plebeii, tot dictatores, aut ad exercitus euntes | |
| aut inter ipsa bella? numerarentur duces eorum annorum, | 7.1 |
| quibus plebeiorum ductu et auspicio res geri coeptae sint; | |
| numerarentur triumphi; iam ne nobilitatis quidem suae | |
| plebeios paenitere. pro certo habere, si quod repens bellum | 8.1 |
| oriatur, non plus spei fore senatui populoque Romano in | |
| patriciis quam in plebeiis ducibus. | |
| 'quod cum ita se habeat, cui deorum hominumue indig- | 9.1 |
| num uideri potest' inquit, 'eos uiros, quos uos sellis curuli- | |
| bus, toga praetexta, tunica palmata, et toga picta et corona | |
| triumphali laureaque honoraritis, quorum domos spoliis | |
| hostium adfixis insignes inter alias feceritis, pontificalia | 5 |
| atque auguralia insignia adicere? qui Iouis optimi maximi | 10.1 |
| ornatu decoratus, curru aurato per urbem uectus in Capito- | |
| lium ascenderit, is <non> conspiciatur cum capide ac lituo, | |
| <cum> capite uelato uictimam caedet auguriumue ex arce | |
| capiet? cuius <in> imaginis titulo consulatus censuraque | 11.1 |
| et triumphus aequo animo legetur, si auguratum aut pontifi- | |
| catum adieceritis, non sustinebunt legentium oculi? equi- | 12.1 |
| dem—pace dixerim deum—eos nos iam populi Romani | |
| beneficio esse spero, qui sacerdotiis non minus reddamus | |
| dignatione nostra honoris quam acceperimus et deorum | |
| magis quam nostra causa expetamus ut quos priuatim | 5 |
| colimus publice colamus. |