| quid autem ego sic adhuc egi, tamquam integra sit causa | 10.8.1.1 |
| patriciorum de sacerdotiis et non iam in possessione unius | |
| amplissimi simus sacerdotii? decemuiros sacris faciundis, | 2.1 |
| carminum Sibyllae ac fatorum populi huius interpretes, | |
| antistites eosdem Apollinaris sacri caerimoniarumque aliarum | |
| plebeios uidemus; nec aut tum patriciis ulla iniuria facta | 3.1 |
| est, cum duumuiris sacris faciundis adiectus est propter | |
| plebeios numerus, et nunc tribunus, uir fortis ac strenuus, | |
| quinque augurum loca, quattuor pontificum adiecit, in quae | 4.1 |
| plebeii nominentur, non ut uos, Appi, uestro loco pellant | |
| sed ut adiuuent uos homines plebeii diuinis quoque rebus | |
| procurandis, sicut in ceteris humanis pro parte uirili adiu- | |
| uant. noli erubescere, Appi, collegam in sacerdotio habere, | 5.1 |
| quem in censura, quem in consulatu collegam habere | |
| potuisti, cuius tam dictatoris magister equitum quam magistri | |
| equitum dictator esse potes. Sabinum aduenam, principem | 6.1 |
| nobilitati uestrae, seu Attium Clausum seu Ap. Claudium | |
| mauoltis, illi antiqui patricii in suum numerum acceperunt: | |
| ne fastidieris nos in sacerdotum numerum accipere. multa | 7.1 |
| nobiscum decora adferimus, immo omnia eadem quae uos | |
| superbos fecerunt. L. Sextius primus de plebe consul est | 8.1 |
| factus, C. Licinius Stolo primus magister equitum, C. Mar- | |
| cius Rutulus primus et dictator et censor, Q. Publilius Philo | |
| primus praetor. semper ista audita sunt eadem penes uos | 9.1 |
| auspicia esse, uos solos gentem habere, uos solos iustum | |
| imperium et auspicium domi militiaeque; aeque adhuc | 10.1 |
| prosperum plebeium et patricium fuit porroque erit. en | |
| unquam fando audistis patricios primo esse factos non de | |
| caelo demissos sed qui patrem ciere possent, id est, nihil | |
| ultra quam ingenuos? consulem iam patrem ciere possum | 11.1 |
| auumque iam poterit filius meus. nihil est aliud in re, | |
| Quirites, nisi ut omnia negata adipiscamur; certamen | |
| tantum patricii petunt nec curant quem euentum certaminum | |
| habeant. ego hanc legem, quod bonum faustum felixque | 12.1 |
| sit uobis ac rei publicae, uti rogas, iubendam censeo.' |